vorhergehende Seiten�hste Seite
Home
Das
Die
Informationen
Projekte
Publikationen
Onlinepublikationen
Gottesdiensthilfen
Zeitschrift
praxis
border=0
Liturgisches
Liturgische
Kontakte
Suchen
Impressum
vorhergehende Seiten�hste Seite

Prooemium


1.
Cenam paschalem cum discipulis celebraturus, in qua sacrificium sui Corporis
et Sanguinis instituit, Christus Dominus cenaculum magnum, stratum (Lc
22, 12) parari mandavit. Quod quidem iussum etiam ad se pertinere Ecclesia
semper est arbitrata, cum de iis statuebat, quae, in disponendis hominum
animis, locis, ritibus, textibus, ad sanctissimae Eucharistiae celebrationem
spectarent. Normae quoque hodiernae, quae, voluntate Concilii Oecumenici
Vaticani II innixae, praescriptae sunt, atque novum Missale, quo Ecclesia
ritus romani in Missa celebranda posthac utetur, iterum sunt argumentum huius
sollicitudinis Ecclesiae, eius fidei immutatique amoris erga summum mysterium
eucharisticum, atque continuam contextamque eius traditionem, quamquam res
novae quaedam inductae sunt, testantur.



Testimonium fidei immutatae


2. Missae natura
sacrificalis, a Concilio Tridentino, quod universae traditioni Ecclesiae
congruebat, sollemniter asserta,1 rursus enuntiata est a Concilio
Vaticano II, quod circa Missam haec significantia protulit verba: «Salvator
noster in Cena novissima sacrificium eucharisticum Corporis et Sanguinis sui
instituit, quo sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret,
atque adeo Ecclesiae dilectae sponsae memoriale concrederet mortis et
resurrectionis suae».2

Quod sic a Concilio docetur, id
formulis Missae continenter exprimitur. Etenim doctrina, quae hac sententia,
iam in antiquo Sacramentario, vulgo Leoniano nuncupato, exstante, presse
significatur: «quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae
redemptionis exercetur»,3 apte accurateque explicatur in Precibus
eucharisticis; in his enim sacerdos, dum anamnesin peragit, ad Deum nomine
etiam totius populi conversus, ei gratias persolvit et sacrificium offert
vivum et sanctum, oblationem scilicet Ecclesiae et hostiam, cuius immolatione
ipse Deus voluit placari,4 atque orat, ut Corpus et Sanguis Christi
sint Patri sacrificium acceptabile et toti mundo
salutare.5

Ita in novo Missali lex orandi Ecclesiae
respondet perenni legi credendi, qua nempe monemur unum et idem esse, excepta
diversa offerendi ratione, crucis sacrificium eiusque in Missa sacramentalem
renovationem, quam in Cena novissima Christus Dominus instituit Apostolisque
faciendam mandavit in sui memoriam, atque proinde Missam simul esse
sacrificium laudis, gratiarum actionis, propitiatorium et
satisfactorium.

3. Mirabile etiam mysterium praesentiae realis
Domini sub speciebus eucharisticis, a Concilio Vaticano II 6
aliisque Ecclesiae Magisterii documentis7 eodem sensu eademque
sententia, quibus Concilium Tridentinum id credendum proposuerat,8
confirmatum, in Missae celebratione declaratur non solum ipsis verbis
consecrationis, quibus Christus per transubstantiationem praesens redditur,
sed etiam sensu et exhibitione summae reverentiae et adorationis, quae in
Liturgia eucharistica fieri contingit. Eadem de causa populus christianus
adducitur, ut feria V Hebdomadae sanctae in Cena Domini, et in sollemnitate
Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, hoc admirabile Sacramentum peculiarem in
modum excolat adorando.

4. Natura vero sacerdotii ministerialis,
quod presbyteri proprium est, qui in persona Christi sacrificium offert
coetuique populi sancti praesidet, in ipsius ritus forma, e praestantiore loco
et munere eiusdem sacerdotis elucet. Huius vero muneris rationes edicuntur et
perspicue ac fusius explanantur in gratiarum actione Missae chrismatis, feria
V Hebdomadae sanctae; quo videlicet die institutio sacerdotii commemoratur. In
illa enim collatio potestatis sacerdotalis per manuum impositionem facta
illustratur; atque ipsa potestas, singulis officiis recensitis, describitur,
quae est continuatio potestatis Christi, Summi Pontificis Novi
Testamenti.

5. Sed hac sacerdotii ministerialis natura etiam
aliud quiddam, magni sane faciendum, in sua luce collocatur, id est regale
sacerdotium fidelium, quorum sacrificium spirituale per sacerdotum ministerium
in unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, consummatur. 9
Namque celebratio Eucharistiae est actio Ecclesiae universae; in qua
unusquisque solum et totum id agat, quod ad ipsum pertinet, respectu habito
gradus eius in populo Dei. Quo efficitur, ut etiam rationes quaedam
celebrationis magis attendantur, quibus saeculorum decursu interdum est minor
cura adhibita. Hic enim populus est populus Dei, Sanguine Christi acquisitus,
a Domino congregatus, eius verbo nutritus, populus ad id vocatus, ut preces
totius familiae humanae ad Deum admoveat, populus, qui pro mysterio salutis
gratias in Christo agit eius sacrificium offerendo, populus denique, qui per
Communionem Corporis et Sanguinis Christi in unum coalescit. Qui populus,
licet origine sua sit sanctus, tamen per ipsam participationem consciam,
actuosam et fructuosam mysterii eucharistici in sanctitate continenter
crescit.10


Traditio non
intermissa declaratur


6. Cum praecepta enuntiaret,
quibus Ordo Missae recognosceretur, Concilium Vaticanum II praeter alia
mandavit quoque, ut ritus nonnulli restituerentur «ad pristinam sanctorum
Patrum normam»,11 iisdem videlicet usum verbis ac S. Pius V in
Constitutione Apostolica «Quo primum» inscriptis, qua anno 1570 Missale
Tridentinum est promulgatum. Ob hanc vero ipsam verborum convenientiam notari
potest, qua ratione ambo Missalia Romana, quamvis intercesserint quattuor
saecula, aequalem et parem complectantur traditionem. Si autem huius
traditionis ponderentur interiora elementa, intellegitur etiam, quam egregie
ac feliciter prius perficiatur altero.

7. Temporibus sane
difficilibus, quibus catholica fides de indole sacrificali Missae, de
ministeriali sacerdotio, de reali et perpetua Christi sub eucharisticis
speciebus praesentia in discrimen fuerat adducta, id S. Pii V imprimis
intererat, ut recentiorem traditionem, immerito oppugnatam, servaret, minimis
tantummodo ritus sacri mutationibus inductis. Re quidem vera Missale illud
anni 1570 paulum admodum distat a primo omnium anno 1474 typis edito Missali,
quod vicissim fideliter quidem repetit Missale temporis Innocentii PP. III.
Codices insuper Bibliothecae Vaticanae, quamquam aliquot intulerant locutionum
emendationes, haud tamen permiserunt, ut in illa pervestigatione «veterum et
probatorum auctorum» plus quam liturgici commentarii mediae aetatis
inquirerentur.

8. Hodie, contra, illa «sanctorum Patrum norma»,
quam sectabantur Missalis S. Pii V emendatores, locupletata est
innumerabilibus eruditorum scriptis. Postquam enim Sacramentarium Gregorianum
nuncupatum anno 1571 primum editum est, vetera Sacramentaria Romana et
Ambrosiana critica arte saepe typis sunt divulgata, perinde ac vetusti libri
liturgici Hispani et Gallicani, qui plurimas preces non levis praestantiae
spiritualis, eo usque ignoratas, in conspectum produxerunt.

Traditiones
pariter priscorum saeculorum, antequam ritus Orientis et Occidentis
constituerentur, nunc idcirco melius cognoscuntur, quod tot reperta sunt
documenta liturgica.

Praeterea progredientia sanctorum Patrum studia
theologiam mysterii eucharistici lumine perfuderunt doctrinae Patrum in
antiquitate christiana excellentissimorum, uti S. Irenaei, S. Ambrosii, S.
Cyrilli Hierosolymitani, S. Ioannis Chrysostomi.

9. Quapropter
«sanctorum Patrum norma» non postulat solum, ut conserventur ea, quae maiores
nostri proximi tradiderint, sed ut comprehendantur altiusque perpendantur
cuncta praeterita Ecclesiae tempora ac modi universi, quibus unica eius fides
declarata est in humani civilisque cultus formis tam inter se differentibus,
quippe quae vigerent in regionibus semiticis, graecis, latinis. Amplior autem
hic prospectus cernere nos sinit, quemadmodum Spiritus Sanctus praestet populo
Dei mirandam fidelitatem in conservando immutabili fidei deposito, licet
permagna sit precum rituumque varietas.


face="">Ad novas rerum condiciones accommodatio

10.
Novum igitur Missale, dum testificatur legem orandi Ecclesiae Romanae,
fideique depositum a Conciliis recentioribus traditum tutatur, ipsum vicissim
magni momenti gradum designat in liturgica traditione.

Cum enim Patres
Concilii Vaticani II asseverationes dogmaticas Concilii Tridentini iterarunt,
in longe alia mundi aetate sunt locuti; qua de causa in re pastorali valuerunt
afferre proposita et consilia, quae ante quattuor saecula ne praevideri quidem
potuerunt.

11. Agnoverat iam Tridentinum Concilium magnam
utilitatem catecheticam, quae in Missae celebratione contineretur; unde tamen
colligere omnia consectaria, ad vitae usum quod attinet, nequibat. A multis
reapse flagitabatur, ut sermonem vulgarem in sacrificio eucharistico peragendo
usurpari liceret. Ad talem quidem postulationem, Concilium, rationem ducens
adiunctorum illa aetate obtinentium, sui officii esse arbitrabatur doctrinam
Ecclesiae tralaticiam denuo inculcare, secundum quam sacrificium eucharisticum
imprimis Christi ipsius est actio, cuius proinde efficacitas propria eo modo
non afficitur, quo fideles eiusdem fiunt participes. Idcirco firmis hisce
simulque moderatis verbis edictum est: «Etsi Missa magnam contineat populi
fidelis eruditionem, non tamen expedire visum est Patribus, ut vulgari passim
lingua celebraretur».12 Atque condemnandum esse pronuntiavit eum,
qui censeret «Ecclesiae Romanae ritum, quo submissa voce pars Canonis et verba
consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam
celebrari debere».13 Nihilominus, dum hinc vetuit in Missa linguae
vernaculae usum, illinc animarum pastores eius in locum congruentem
substituere catechesim iussit: «Ne oves Christi esuriant ... mandat sancta
Synodus pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter
Missarum celebrationem vel per se vel per alios, ex his, quae in Missa
leguntur, exponant atque inter cetera sanctissimi huius sacrificii mysterium
aliquod declarent, diebus praesertim dominicis et
festis».14

12. Propterea congregatum, ut Ecclesiam
aptaret ad proprii muneris apostolici necessitates hisce ipsis temporibus,
Concilium Vaticanum II funditus perspexit, quemadmodum Tridentinum,
didascalicam et pastoralem indolem sacrae Liturgiae.15 Et, cum nemo
catholicorum esset, qui legitimum efficacemque ritum sacrum negaret lingua
latina peractum, concedere etiam valuit: «Haud raro linguae vernaculae
usurpatio valde utilis apud populum exsistere possit», eiusque adhibendae
facultatem dedit.16 Flagrans illud studium, quo hoc consultum
ubivis est susceptum, profecto effecit ut, ducibus Episcopis atque ipsa
Apostolica Sede, universae liturgicae celebrationes quas populus participaret,
exsequi liceret vulgari sermone, quo plenius intellegeretur mysterium, quod
celebraretur.

13. Verumtamen, cum linguae vernaculae usus in
sacra Liturgia instrumentum sit, quamvis magni momenti, quo apertius
exprimeretur catechesis mysterii, quae in celebratione continetur, Concilium
Vaticanum II admonuit praeterea, ut aliqua Tridentini praescripta, quibus non
omnibus locis erat obtemperatum, ad exitum deducerentur, veluti homilia diebus
dominicis et festis habenda17 et facultas inter ipsos sacros ritus
quasdam monitiones intericiendi.18

Potissimum vero Concilium
Vaticanum II, a quo suadebatur «illa perfectior Missae participatio, qua
fideles post Communionem sacerdotis ex eodem sacrificio Corpus dominicum
sumunt»,19 incitavit, ut aliud optatum Patrum Tridentinorum in rem
transferretur, ut scilicet ad sacram Eucharistiam plenius participandam «in
singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed
sacramentali etiam Eucharistiae perceptione
communicarent».20

14. Eodem quidem animo ac studio
pastorali permotum, Concilium Vaticanum II nova ratione expendere potuit
institutum Tridentinum de Communione sub utraque specie. Etenim, quoniam hodie
in dubium minime revocantur doctrinae principia de plenissima vi Communionis,
qua Eucharistia sub una specie panis suscipitur, permisit interdum Communionem
sub utraque specie, cum scilicet, per declaratiorem signi sacramentalis
formam, opportunitas peculiaris offerretur altius intellegendi mysterii, quod
fideles participarent.21

15. Hoc pacto, dum fida
permanet Ecclesia suo muneri ut magistrae veritatis, custodiens «vetera», id
est depositum traditionis, officium quoque explet considerandi prudenterque
adhibendi «nova» (cf. Mt 13, 52).

Pars enim quaedam novi
Missalis preces Ecclesiae apertius ordinat ad temporis nostri necessitates;
cuius generis sunt potissimum Missae rituales et pro variis necessitatibus, in
quibus traditio et novitas opportune inter se sociantur. Itaque, dum complures
dictiones integrae manserunt ex antiquissima haustae Ecclesiae traditione, per
ipsum saepius editum Missale Romanum patefacta, aliae plures ad hodierna
requisita et condiciones accommodatae sunt, aliae, contra, uti orationes pro
Ecclesia, laicis, operis humani sanctificatione, omnium gentium communitate,
necessitatibus quibusdam nostrae aetatis propriis, ex integro sunt contextae,
sumptis cogitationibus ac saepe ipsis locutionibus ex recentibus Concilii
documentis.

Ob eandem porro aestimationem novi status mundi, qui nunc
est, in vetustissimae traditionis textuum usu, nulla prorsus videbatur inferri
iniuria tam venerando thesauro, si quaedam sententiae immutarentur, quo
convenientius sermo ipse cum hodiernae theologiae lingua concineret
referretque ex veritate condicionem disciplinae Ecclesiae praesentem. Hinc
dicta nonnulla, ad existimationem et usum bonorum terrestrium attinentia, sunt
mutata, haud secus ac nonnulla, quae exterioris quandam paenitentiae formam
prodebant aliarum Ecclesiae aetatum propriam.

Hoc denique modo normae
liturgicae Concilii Tridentini pluribus sane in partibus completae et
perfectae sunt normis Concilii Vaticani II, quod ad exitum perduxit conatus ad
sacram Liturgiam fideles propius admovendi, qui per haec quattuor saecula sunt
suscepti, praesertim vero recentiore aetate, maxime studio rei liturgicae a S.
Pio X eiusque Successoribus promoto.



Caput I



De Celebrationis Eucharisticae Momento et
Dignitate

16. Celebratio Missae, ut actio Christi
et populi Dei hierarchice ordinati, centrum est totius vitae christianae pro
Ecclesia tum universa tum locali, ac pro singulis fidelibus.22 In
ea enim culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat, et
cultus quem homines exhibent Patri, eum per Christum Dei Filium in Spiritu
Sancto adorantes.23 In ea insuper mysteria redemptionis ita per
anni circulum recoluntur, ut quodammodo praesentia reddantur.24
Ceterae autem actiones sacrae et omnia opera christianae vitae cum ea
cohaerent, ex ea profluunt et ad eam
ordinantur.25

17. Maxime proinde interest ut
celebratio Missae seu Cenae dominicae ita ordinetur, ut sacri ministri atque
fideles, illam pro sua condicione participantes, eos fructus plenius exinde
capiant,26 ad quos obtinendos Christus Dominus sacrificium
eucharisticum sui Corporis et sui Sanguinis instituit illudque, velut
memoriale passionis et resurrectionis suae, Ecclesiae dilectae sponsae
concredidit.27

18. Quod apte fiet si, attentis natura
aliisque adiunctis uniuscuiusque coetus liturgici, universa celebratio ita
disponatur, ut consciam illam, actuosam atque plenam participationem fidelium
inducat, corporis nempe et animi, fide, spe et caritate ferventem, quae ab
Ecclesia exoptatur et ab ipsa celebrationis natura postulatur, et ad quam
populus christianus vi baptismatis ius habet et
officium.28

19. Quamvis fidelium praesentia et
actuosa participatio, quae ecclesialem celebrationis naturam apertius
manifestant,29 aliquando non possint haberi, eucharistica
celebratio sua efficacia et dignitate semper est praedita, quippe quae sit
actus Christi et Ecclesiae, in quo sacerdos munus suum praecipuum adimplet et
semper agit pro salute populi.

Ipsi ergo commendatur ut sacrificium
eucharisticum etiam cotidie, pro posse,
celebret.30

20. Cum autem Eucharistiae celebratio,
sicut et universa Liturgia, fiat per signa sensibilia, quibus fides alitur,
roboratur et exprimitur,31 maxime curandum est eas formas et
elementa ab Ecclesia proposita seligi et ordinari, quae, attentis personarum
et locorum adiunctis, actuosam et plenam participationem intensius foveant et
fidelium utilitati spirituali aptius respondeant.

21. Haec
itaque Institutio eo spectat ut tum lineamenta generalia praebeat, quibus
Eucharistiae celebratio apte ordinetur, tum regulas exponat, quibus singulae
celebrationis formae disponantur.32

22. Summi autem
momenti est Eucharistiae celebratio in Ecclesia particulari.

Episcopus
enim dioecesanus, primus mysteriorum Dei dispensator in Ecclesia particulari
sibi commissa, moderator est, promotor et custos totius vitae
liturgicae.33

In celebrationibus quae, ipso praesidente,
aguntur, praesertim vero in celebratione eucharistica, quae ab ipso agitur,
presbyterio, diaconis et populo participantibus, mysterium Ecclesiae
manifestatur. Quare huiusmodi Missarum sollemnia exemplo esse debent universae
dioecesi.

Eius ergo est animum intendere ut presbyteri, diaconi et
christifideles laici, genuinum sensum rituum et textuum liturgicorum penitius
semper comprehendant et ita ad actuosam et fructuosam Eucharistiae
celebrationem ducantur. Eundem in finem invigilet ut ipsarum celebrationum
dignitas augeatur, ad quam promovendam loci sacri, musicae et artis
pulchritudo quamplurimum conferat.

23. Quo insuper celebratio
praescriptis et spiritui sacrae Liturgiae plenius respondeat, eiusque
efficacitas pastoralis augeatur, in hac Institutione generali et in Ordine
Missae, aliquae accommodationes et aptationes exponuntur.

24.
Hae aptationes, ut plurimum, in electione consistunt quorundam rituum aut
textuum, id est cantuum, lectionum, orationum, monitionum et gestuum, qui sint
necessitatibus, praeparationi et ingenio participantium magis respondentes,
quique sacerdoti celebranti committuntur. Attamen meminerit sacerdos se
servitorem esse sacrae Liturgiae, sibique quidquam proprio marte in Missae
celebratione addere, demere vel aut mutare non
licere.34

25. Insuper in Missali suo loco aptationes
quaedam innuuntur quae, iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, respective
competunt aut Episcopo dioecesano aut Conferentiae Episcoporum 35
(cf. infra nn. 387, 388-393).

26. Quod autem ad
varietates et adaptationes profundiores attinet, quae ad traditiones et
ingenium populorum et regionum attendant, ad mentem art. 40 Constitutionis de
sacra Liturgia pro necessitate introducendas, ea serventur quae in
Instructione «De Liturgia Romana et inculturatione»36 et infra
(nn. 395-399) exponuntur.



Caput II



De Structura Missae Eiusque Elementis Et
Partibus


I. De Generali Structura Missae

27. In Missa seu Cena dominica populus Dei in unum convocatur,
sacerdote praeside personamque Christi gerente, ad memoriale Domini seu
sacrificium eucharisticum celebrandum.37 Quare de huiusmodi sanctae
Ecclesiae coadunatione locali eminenter valet promissio Christi: «Ubi sunt duo
vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt 18, 20). In
Missae enim celebratione, in qua sacrificium crucis perpetuatur,38
Christus realiter praesens adest in ipso coetu in suo nomine congregato, in
persona ministri, in verbo suo, et quidem substantialiter et continenter sub
speciebus eucharisticis.39

28. Missa duabus partibus
quodammodo constat, liturgia nempe verbi et liturgia eucharistica, quae tam
arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant.40
Siquidem in Missa mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi paratur e qua
fideles instituantur et reficiantur.41 Quidam autem ritus
celebrationem aperiunt et concludunt.



II. De Diversis Elementis Missae

De lectione verbi Dei eiusque explanatione

29.
Cum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur, Deus ipse ad populum suum loquitur
et Christus, praesens in verbo suo, Evangelium annuntiat.

Ideoque
lectiones verbi Dei, quae elementum maximi momenti Liturgiae praebent, cum
veneratione ab omnibus sunt audiendae. Quamvis autem verbum divinum in
lectionibus sacrae Scripturae ad omnes homines cuiusque temporis dirigatur
iisque intellegibile sit, eius tamen plenior intellegentia et efficacitas
expositione viva, id est homilia, utpote parte actionis
liturgicae,42 fovetur.

De orationibus aliisque
partibus ad sacerdotem pertinentibus


30. Inter ea quae
sacerdoti tribuuntur, primum locum obtinet Prex eucharistica, quae culmen est
totius celebrationis. Accedunt deinde orationes, idest collecta, oratio super
oblata et oratio post communionem. Hae preces a sacerdote, qui coetui personam
Christi gerens praeest, ad Deum diriguntur nomine totius plebis sanctae et
omnium circumstantium.43 Merito igitur «orationes praesidentiales»
nominantur.

31. Item ad sacerdotem, munere praesidis coetus
congregati fungentem, spectat proferre quasdam monitiones in ipso ritu
praevisas. Ubi a rubricis statuitur, celebranti licet eas aliquatenus aptare
ut participantium captui respondeant; curet tamen sacerdos ut sensum
monitionis quae in libro liturgico proponitur ipse semper servet eamque paucis
verbis exprimat. Sacerdoti praesidi etiam spectat verbum Dei nuntiare, necnon
benedictionem finalem impertire. Ipsi insuper licet, brevissimis verbis,
introducere fideles in Missam diei, post salutationem initialem et ante ritum
paenitentialem; in liturgiam verbi, ante lectiones; in Precem eucharisticam,
ante Praefationem, numquam vero intra Precem ipsam; necnon universam actionem
sacram, ante dimissionem, concludere.

32. Natura partium
«praesidentialium» exigit ut clara et elata voce proferantur et ab omnibus cum
attentione auscultentur.44 Proinde dum sacerdos eas profert aliae
orationes vel cantus non habeantur, atque organum vel alia instrumenta musica
sileant.

33. Sacerdos vero, tamquam praeses, nomine Ecclesiae et
congregatae communitatis preces effundit, aliquando autem nomine dumtaxat suo,
ut ministerium suum maiore cum animi attentione et pietate adimpleat.
Huiusmodi preces, quae ante lectionem Evangelii, in praeparatione donorum,
necnon ante et post sacerdotis communionem proponuntur, secreto
dicuntur.


De aliis formulis in celebratione
occurrentibus


34. Cum Missae celebratio natura sua
indolem «communitariam» habeat,45 dialogis inter celebrantem et
fideles congregatos necnon acclamationibus magna vis inhaeret:46
etenim non sunt tantum signa externa celebrationis communis, sed communionem
inter sacerdotem et populum fovent et efficiunt.

35.
Acclamationes et responsiones fidelium salutationibus sacerdotis et
orationibus illum participationis actuosae gradum constituunt, qui in omni
Missae forma a fidelibus congregatis praestandus est, ut actio totius
communitatis clare exprimatur et foveatur.47

36.
Aliae partes, ad actuosam fidelium participationem manifestandam et fovendam
valde utiles, quae universo coetui convocato tribuuntur, sunt praesertim actus
paenitentialis, professio fidei, oratio universalis et oratio
dominica.

37. Demum ex aliis formulis:



  1. nonnullae ritum seu actum per se stantem, uti hymnus Glória, psalmus
    responsorius, Allelúia et versus ante Evangelium, Sanctus, acclamatio
    anamneseos, cantus post Communionem, constituunt;

  2. nonnullae vero, uti cantus ad introitum, ad offertorium, ad fractionem
    (Agnus Dei) et ad Communionem, ritum aliquem comitantur.

De
modis proferendi varios textus


38. In textibus clara et
elata voce proferendis sive a sacerdote vel diacono sive a lectore sive ab
omnibus, vox respondeat generi ipsius textus, prouti hic est lectio, oratio,
admonitio, acclamatio, cantus; necnon formae celebrationis et sollemnitati
coetus. Ratio insuper habeatur indolis diversarum linguarum et ingenii
populorum.

In rubricis ergo et in normis quae sequuntur, verba «dicere»
vel «proferre» intellegi debent sive de cantu sive de recitatione, servatis
principiis supra propositis.


De momento
cantus


39. Ab Apostolo monentur christifideles qui in
unum conveniunt exspectantes adventum Domini sui, ut una simul cantent
psalmis, hymnis et canticis spiritualibus (cf. Col 3, 16). Cantus enim
est signum exsultationis cordis (cf. Act 2, 46). Unde S. Augustinus
recte dicit: «cantare amantis est»,48 et iam antiquitus in
proverbium venit: «bis orat qui bene cantat».

40. Magni ergo
fiat usus cantus in Missae celebratione, attentis ingenio populorum et
facultatibus cuiuslibet coetus liturgici. Quamvis non semper necessarium sit,
v. gr. in Missis ferialibus, omnes textus cantu proferre qui per se cantui
destinantur, curandum omnino est ne desit cantus ministrorum et populi in
celebrationibus, quae diebus dominicis et festivis de praecepto
peraguntur.

In seligendis tamen partibus quae revera canantur, eae
praeferendae sunt quae maioris sunt momenti, et praesertim, quae a sacerdote
vel a diacono aut lectore, populo respondente, canendae sunt, aut a sacerdote
et populo simul proferendae.49

41. Principem locum
obtineat, ceteris paribus, cantus gregorianus, utpote Liturgiae romanae
proprius. Alia genera musicae sacrae, praesertim vero polyphonia, minime
excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant et
participationem omnium fidelium foveant.50

Cum frequentius
in dies fideles ex diversis nationibus inter se conveniant, expedit ut iidem
fideles aliquas saltem partes Ordinarii Missae, praesertim vero symbolum fidei
et orationem dominicam, modulis adhibitis facilioribus, lingua latina simul
cantare sciant.51


De gestibus et corporis
habitibus


42. Gestus et corporis habitus tum sacerdotis,
diaconi, et ministrorum, tum populi eo contendere debent ut tota celebratio
decore nobilique simplicitate fulgeat, diversarum eius partium vera plenaque
significatio percipiatur et omnium participatio foveatur.52
Attendendum igitur erit ad ea quae a lege liturgica et tradita praxi Ritus
Romani definiuntur, et quae ad commune bonum spirituale populi Dei conferant,
potius quam ad suam propensionem aut arbitrium.

Communis corporis
habitus, ab omnibus participantibus servandus, signum est unitatis membrorum
communitatis christianae ad sacram Liturgiam congregatorum: mentem enim et
sensus animi adstantium exprimit eosdemque
fovet.53

43. Fideles stent ab initio cantus ad
introitum, vel dum sacerdos accedit ad altare, usque ad collectam inclusive;
ad cantum Allelúia ante Evangelium; dum ipsum Evangelium proclamatur; dum
professio fidei et oratio universalis fiunt; necnon ab invitatorio Oráte
fratres ante orationem super oblata usque ad finem Missae, praeter ea quae
infra dicuntur.

Sedeant autem dum proferuntur lectiones ante Evangelium
et psalmus responsorius; ad homiliam et dum fit praeparatio donorum ad
offertorium; atque, pro opportunitate, dum sacrum silentium post Communionem
servatur.

Genuflectant vero, nisi valetudinis causa, vel ob angustiam
loci vel frequentiorem numerum adstantium aliasve rationabiles causas
impediantur, ad consecrationem. Hi vero qui non genuflectunt ad
consecrationem, inclinationem profundam peragant dum sacerdos genuflectit post
consecrationem.

Est tamen Conferentiae Episcoporum, gestus et corporis
habitus in Ordine Missae descriptos ingenio et rationabilibus populorum
traditionibus ad normam iuris aptare.54 Attendendum tamen erit, ut
sensui et indoli cuiusque partis celebrationis respondeant. Ubi mos est,
populum ab acclamatione Sanctus expleta usque ad finem Precis eucharisticae
genuflexum manere, hic laudabiliter retinetur.

Ad uniformitatem in
gestibus et corporis habitibus in una eadem celebratione obtinendam, fideles
monitionibus obtemperent, quas diaconus, vel minister laicus, vel sacerdos
durante celebratione proferunt, iuxta ea quae in libris liturgicis
statuuntur.

44. In gestibus numerantur etiam actiones et
processiones, quibus sacerdos cum diacono, et ministris, ad altare adit;
diaconus ante Evangelii proclamationem Evangeliarium seu Librum evangeliorum
ad ambonem defert; fideles dona afferunt et ad Communionem accedunt. Convenit
ut huiusmodi actiones et processiones decore peragantur, dum cantus ipsis
proprii fiunt, iuxta normas pro singulis statutas.


De
silentio


45. Sacrum quoque silentium, tamquam pars
celebrationis, suo tempore est servandum.55 Eius autem natura a
tempore pendet, quo in singulis celebrationibus occurrit. In actu enim
paenitentiali et post invitationem ad orandum singuli ad seipsos convertuntur;
lectione autem vel homilia peracta, ea quae audierunt breviter meditantur;
post Communionem vero in corde suo Deum laudant et orant.

Iam ante
ipsam celebrationem silentium laudabiliter servatur in ecclesia, in sacristia
et in locis ipsis propinquioribus, ut omnes se ad sacra peragenda devote et
rite disponantur.




III. De Singulis Missae
Partibus

A) Ritus
initiales


46. Ritus qui liturgiam verbi praecedunt,
scilicet introitus, salutatio, actus paenitentialis, Kýrie, Glória et
collecta, characterem habent exordii, introductionis et
praeparationis.

Finis eorum est, ut fideles in unum convenientes
communionem constituant et recte ad verbum Dei audiendum digneque Eucharistiam
celebrandam sese disponant.

In quibusdam celebrationibus, quae cum
Missa ad normam librorum liturgicorum conectuntur, ritus initiales omittuntur
aut modo peculiari peraguntur.


Introitus

47.
Populo congregato, dum ingreditur sacerdos cum diacono et ministris, cantus ad
introitum incipitur. Finis huius cantus est celebrationem aperire, unionem
congregatorum fovere, eorumque mentem in mysterium temporis liturgici vel
festivitatis introducere atque processionem sacerdotis ministrorumque
comitari.

48. Peragitur autem a schola et populo alternatim, vel
simili modo a cantore et populo, vel totus a populo vel a schola sola.
Adhiberi potest sive antiphona cum suo psalmo in Graduali Romano vel in
Graduali simplici exstans, sive alius cantus, actioni sacrae, diei vel
temporis indoli congruus, cuius textus a Conferentia Episcoporum sit
approbatus.56

Si ad introitum non habetur cantus, antiphona
in Missali proposita recitatur sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis,
sive a lectore, sin aliter ab ipso sacerdote, qui potest etiam in modum
monitionis initialis (cf. n. 31) eam aptare.


Salutatio
altaris et populi congregati


49. Cum ad presbyterium
pervenerint, sacerdos, diaconi, et ministri altare salutant profunda
inclinatione.

Venerationis autem significandae causa, sacerdos et
diaconus ipsum altare deinde osculantur; et sacerdos, pro opportunitate,
crucem et altare incensat.

50. Expleto cantu ad introitum,
sacerdos, stans ad sedem, una cum universo coetu signat se signo crucis;
deinde communitati congregatae praesentiam Domini per salutationem significat.
Qua salutatione et populi responsione manifestatur Ecclesiae congregatae
mysterium.

Salutatione populi facta, sacerdos, vel diaconus, vel alius
minister potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam
diei.


Actus paenitentialis

51. Postea
sacerdos invitat ad actum paenitentialem, qui, post brevem pausam silentii, a
tota communitate formula confessionis generalis perficitur, et sacerdotis
absolutione concluditur, quae tamen efficacia sacramenti paenitentiae
caret.

Die dominica, praesertim tempore paschali, loco consueti actus
paenitentialis, quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquae in
memoriam baptismi.57


Kyrie,
eleison


52. Post actum paenitentialem incipitur semper
Kýrie eléison, nisi forte locum iam habuerit in ipso actu paenitentiali. Cum
sit cantus quo fideles Dominum acclamant eiusque misericordiam implorant,
peragitur de more ab omnibus, partem nempe in eo habentibus populo atque
schola vel cantore.

Acclamatio quaeque de more bis repetitur, maiore
tamen numero non excluso, ratione ingenii diversarum linguarum necnon musicae
artis vel rerum adiunctorum. Quando Kýrie cantatur ut pars actus
paenitentialis, singulis acclamationibus «tropus» praeponitur.



Gloria in excelsis

53. Glória est
antiquissimus et venerabilis hymnus, quo Ecclesia, in Spiritu Sancto
congregata, Deum Patrem atque Agnum glorificat eique supplicat. Huius hymni
textus cum alio commutari nequit. Inchoatur a sacerdote vel, pro
opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul,
vel a populo alternatim cum schola, vel ab ipsa schola. Si non cantatur,
recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem
respondentibus.

Cantatur autem vel dicitur diebus dominicis extra
tempus Adventus et Quadragesimae, necnon in sollemnitatibus et festis, et in
peculiaribus celebrationibus
sollemnioribus.


Collecta

54. Deinde
sacerdos populum ad orandum invitat; et omnes una cum sacerdote parumper
silent, ut conscii fiant se in conspectu Dei stare, et vota sua in animo
possint nuncupare. Tunc sacerdos profert orationem, quae solet «collecta»
nominari, et per quam indoles celebrationis exprimitur. Ex antiqua traditione
Ecclesiae, oratio de more ad Deum Patrem, per Christum in Spiritu Sancto,
dirigitur 58 et conclusione trinitaria, idest longiore concluditur,
hoc modo:

si dirigitur ad Patrem: Per Dóminum nostrum Iesum Christum
Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per
ómnia sáecula saeculórum;

si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius
fit mentio Filii: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus,
per ómnia sáecula saeculórum;

si dirigitur ad Filium: Qui vivis et
regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sáecula
saeculórum.

Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen suam
facit orationem.

In Missa semper unica dicitur
collecta.


B) Liturgia
verbi


55. Partem praecipuam liturgiae verbi
constituunt lectiones e sacra Scriptura desumptae cum cantibus inter eas
occurrentibus; homilia autem, professio fidei et oratio universalis seu oratio
fidelium illam evolvunt et concludunt. Nam in lectionibus, quas homilia
exponit, Deus populum suum alloquitur,59 mysterium redemptionis et
salutis patefacit, atque nutrimentum spirituale offert; et ipse Christus per
verbum suum in medio fidelium praesens adest.60 Hoc verbum divinum
populus suum facit silentio et cantibus, atque ipsi adhaeret professione
fidei; eo autem nutritus, oratione universali pro necessitatibus totius
Ecclesiae et pro totius mundi salute preces
fundit.


Silentium

56. Liturgia verbi
ita celebranda est ut faveat meditationi, ideo plane vitanda est omnis forma
festinationis quae recollectionem impediat. In ea conveniunt etiam brevia
momenta silentii, coetui congregato accommodata, quibus, Spiritu Sancto
fovente, Dei Verbum corde percipiatur, ac responsio per orationem praeparetur.
Quae momenta silentii opportune servari possunt post primam et secundam
lectionem, peracta denique homilia.


Lectiones
biblicae


57. In lectionibus mensa verbi Dei paratur
fidelibus et thesauri biblici eis aperiuntur.61 Praestat proinde
lectionum biblicarum dispositionem servari, qua unitas utriusque Testamenti et
historiae salutis illustratur; neque fas est lectiones et psalmum
responsorium, quae verbum Dei continent, cum aliis textibus non biblicis
commutari.62

58. In celebratione Missae cum populo,
lectiones semper ex ambone proferuntur.

59. Munus lectiones
proferendi ex traditione non est praesidentiale sed ministeriale. Lectiones
ergo a lectore proferantur, Evangelium autem a diacono vel ab alio sacerdote
annuntietur. Si tamen diaconus vel alius sacerdos praesto non sit, ipse
sacerdos celebrans Evangelium legat; et si alius quoque idoneus lector absit,
sacerdos celebrans etiam alias lectiones proferat.

Post singulas
lectiones qui legit profert acclamationem, cui respondens, populus congregatus
honorem tribuit verbo Dei fide et grato animo recepto.

60.
Lectio Evangelii culmen constituit liturgiae verbi. Maximam venerationem illi
esse tribuendam, ipsa Liturgia docet, cum eam prae ceteris lectionibus
speciali honore insigniat, sive ex parte ministri ad eam annuntiandam deputati
et per benedictionem vel orationem sese praeparantis sive ex parte fidelium,
qui per acclamationes Christum praesentem sibique loquentem agnoscunt et
profitentur, et lectionem ipsam stantes auscultant sive ex ipsis signis
venerationis Evangeliario tributis.


Psalmus
responsorius


61. Post primam lectionem sequitur psalmus
responsorius, qui est pars integralis liturgiae verbi et magnum momentum
liturgicum et pastorale prae se fert, cum Verbi Dei meditationem
foveat.

Psalmus responsorius unicuique lectioni respondeat et e
Lectionario de more sumatur

Praestat psalmum responsorium cantu
proferri, saltem ad populi responsum quod attinet. Psalmista proinde, seu
cantor psalmi, in ambone vel alio loco apto profert versus psalmi, tota
congregatione sedente et auscultante, immo de more per responsum participante,
nisi psalmus modo directo, idest sine responso, proferatur. Ut autem populus
responsum psalmodicum facilius proferre valeat, textus aliqui responsorum et
psalmorum pro diversis temporibus anni aut pro diversis ordinibus Sanctorum
selecti sunt, qui adhiberi valent, loco textus lectioni respondentis, quoties
psalmus cantu profertur. Si psalmus cani non potest, recitatur modo aptiore ad
meditationem verbi Dei fovendam.

Loco psalmi in Lectionario assignati
cani potest etiam vel responsorium graduale e Graduali Romano, vel psalmus
responsorius aut alleluiaticus e Graduali simplici, sicut in his libris
describuntur.


Acclamatio ante lectionem
Evangelii


62. Post lectionem, quae immediate Evangelium
praecedit, canitur Allelúia vel alter cantus a rubricis statutus, prouti
tempus liturgicum postulat. Huiusmodi acclamatio ritum seu actum per se
stantem constituit, quo fidelium coetus Dominum sibi in Evangelio locuturum
excipit atque salutat fidemque suam cantu profitetur. Cantatur ab omnibus
stantibus, schola vel cantore praeeunte, et si casus fert, repetitur; versus
vero a schola vel a cantore canitur.



  1. Allelúia cantatur omni tempore extra Quadragesimam. Versus sumuntur e
    Lectionario vel e Graduali.

  2. Tempore Quadragesimae, loco Allelúia cantatur versus ante Evangelium in
    Lectionario exhibitus. Cani etiam potest alter psalmus seu tractus, prout
    invenitur in Graduali.
63. Quando una tantum habetur lectio
ante Evangelium:



  1. tempore quo dicendum est Allelúia, haberi potest aut psalmus
    alleluiaticus, aut psalmus et Allelúia cum suo versu;

  2. tempore quo Allelúia non est dicendum, haberi potest aut psalmus et
    versus ante Evangelium aut psalmus tantum.

  3. Allelúia vel versus ante Evangelium, si non cantantur, omitti
    possunt.
64. Sequentia, quae praeter quam diebus Paschae et
Pentecostes, est ad libitum, cantatur post
Allelúia.


Homilia

65. Homilia est pars
Liturgiae et valde commendatur:63 est enim ad nutrimentum vitae
christianae necessaria. Sit oportet explicatio aut alicuius aspectus lectionum
sacrae Scripturae aut alterius textus ex Ordinario vel Proprio Missae diei,
ratione habita sive mysterii, quod celebratur, sive peculiarium necessitatum
auditorum.64

66. Homilia de more ab ipso sacerdote
celebrante habeatur vel ab eo committatur sacerdoti concelebranti, vel
quandoque, pro opportunitate, etiam diacono, numquam vero laico.65
In casibus peculiaribus iustaque de causa homilia haberi potest etiam ab
Episcopo vel presbytero qui celebrationi interest quin concelebrare
possit.

Diebus dominicis et festis de praecepto homilia habenda est nec
omitti potest nisi gravi de causa, in omnibus Missis, quae concurrente populo
celebrantur; ceteris vero diebus commendatur, praesertim in feriis Adventus,
Quadragesimae et temporis paschalis, necnon in aliis festis et occasionibus,
in quibus populus frequentior ad ecclesiam
convenit.66

Opportune post homiliam breve spatium silentii
servatur.


Professio fidei

67. Symbolum
seu professio fidei eo tendit ut universus populus congregatus verbo Dei in
lectionibus e sacra Scriptura nuntiato et per homiliam exposito respondeat, et
ut, regulam fidei proferendo, formula pro usu liturgico probata, magna fidei
mysteria recolat et confiteatur, antequam eorum celebratio in Eucharistia
incipiatur.

68. Symbolum cantandum vel dicendum est a sacerdote
cum populo diebus dominicis et in sollemnitatibus; dici potest etiam in
peculiaribus celebrationibus sollemnioribus.

Si in cantu profertur,
inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola,
cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola.


Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris
sibi invicem respondentibus.


Oratio
universalis


69. In oratione universali, seu oratione
fidelium, populus, verbo Dei in fide suscepto quodammodo respondet et sui
sacerdotii baptismalis munus exercens, preces Deo offert pro salute omnium.
Expedit ut huiusmodi oratio in Missis cum populo de more habeatur, ita ut
obsecrationes fiant pro sancta Ecclesia, pro iis qui in potestate nos regunt,
pro iis qui variis premuntur necessitatibus, ac pro omnibus hominibus
totiusque mundi salute.67

70. Intentionum series de
more sint:



  1. pro necessitatibus Ecclesiae,

  2. pro rem publicam moderantibus et salute totius mundi,

  3. pro oppressis quacumque difficultate,

  4. pro communitate locali.
Attamen in celebratione aliqua
particulari, uti Confirmatione, Matrimonio, Exsequiis, ordo intentionum
pressius respicere potest particularem occasionem.

71. Est
sacerdotis celebrantis precationem a sede moderari. Ipse eam brevi monitione
introducit, qua fideles ad orandum invitat, ipsamque oratione concludit.
Intentiones quae proponuntur sint sobriae, sapienti libertate et paucis verbis
compositae, precationem universae communitatis exprimant.

Proferuntur
de more ex ambone aut ex alio loco convenienti, a diacono vel a cantore vel a
lectore, vel a fideli laico.68

Populus vero stans
precationem suam exprimit sive invocatione communi post singulas intentiones
prolatas, sive orando sub silentio.


face="">C) Liturgia eucharistica

72. In Cena
novissima, Christus sacrificium et convivium paschale instituit, quo
sacrificium crucis in Ecclesia continue praesens efficitur, cum sacerdos,
Christum Dominum repraesentans, idem perficit quod ipse Dominus egit atque
discipulis in sui memoriam faciendum tradidit.69

Christus
enim accepit panem et calicem, gratias egit, fregit deditque discipulis suis,
dicens: Accipite, manducate, bibite; hoc est Corpus meum; hic est calix
Sanguinis mei. Hoc facite in meam commemorationem. Proinde Ecclesia totam
celebrationem Liturgiae eucharisticae partibus hisce Christi verbis et actibus
respondentibus ordinavit. Siquidem:



  1. In praeparatione donorum, ad altare afferuntur panis et vinum cum aqua,
    ea nempe elementa, quae Christus in manus suas accepit.

  2. In Prece eucharistica Deo pro toto opere salutis gratiae aguntur, et
    oblata Christi Corpus et Sanguis fiunt.

  3. Per fractionem panis et per Communionem fideles, quamvis multi, ex uno
    pane accipiunt Corpus et Sanguinem Domini eodem modo ac Apostoli de manibus
    ipsius Christi.

Praeparatio
donorum


73. Initio liturgiae eucharisticae dona, quae
Corpus et Sanguis Christi efficientur, ad altare afferuntur.

Imprimis
altare, seu mensa dominica, quae centrum est totius liturgiae
eucharisticae,70 praeparatur, cum corporale, purificatorium,
missale et calix, nisi ad abacum paratur, in eo collocantur.

Oblationes
deinde afferuntur: panis et vinum laudabiliter a fidelibus praesentantur, a
sacerdote autem vel a diacono loco opportuno accipiuntur ad altare deferenda.
Quamvis fideles panem et vinum ad liturgiam destinata non iam de suis
proferant sicut olim, ritus tamen illa deferendi vim et significationem
spiritualem servat.

Etiam pecunia vel alia dona pro pauperibus vel pro
ecclesia a fidelibus allata vel in ecclesia collecta accepta habentur;
quapropter loco apto extra mensam eucharisticam collocantur.

74.
Processionem, qua dona afferuntur, cantus ad offertorium comitatur (cf. n.
37, b
), qui protrahitur saltem usquedum dona super altare deposita sunt.
Normae de modo cantandi eaedem sunt ac pro cantu ad introitum (cf. n.
48
). Cantus potest semper ritus ad offertorium sociare.

75.
Panis et vinum super altare a sacerdote deponuntur, comitantibus formulis
statutis; sacerdos dona super altare collocata incensare potest, dein crucem
et ipsum altare, ut oblatio Ecclesiae eiusque oratio sicut incensum in
conspectum Dei ascendere significentur. Deinde sacerdos, propter sacrum
ministerium, et populus, ratione baptismalis dignitatis, incensari possunt a
diacono vel ab alio ministro.

76. Deinde sacerdos manus lavat ad
latus altaris, quo ritu desiderium internae purificationis
exprimitur.


Oratio super oblata

77.
Depositione oblatorum facta et ritibus qui eam comitantur perfectis, per
invitationem ad orandum una cum sacerdote et per orationem super oblata
praeparatio donorum concluditur et Prex eucharistica praeparatur.

In
Missa unica dicitur oratio super oblata, quae concluditur conclusione
breviore, idest: Per Christum Dóminum nostrum; si vero in fine ipsius fit
mentio Filii: Qui vivit et regnat in sáecula saeculórum.


Prex
eucharistica


78. Nunc centrum et culmen totius
celebrationis initium habet, ipsa nempe Prex eucharistica, prex scilicet
gratiarum actionis et sanctificationis. Sacerdos populum ad corda versus
Dominum in oratione et gratiarum actione elevanda invitat eumque sibi sociat
in oratione, quam nomine totius communitatis per Iesum Christum in Spiritu
Sancto ad Deum Patrem dirigit. Sensus autem huius orationis est, ut tota
congregatio fidelium se cum Christo coniungat in confessione magnalium Dei et
in oblatione sacrificii.

79. Praecipua elementa e quibus Prex
eucharistica constat, hoc modo distingui possunt:



  1. Gratiarum actio (quae praesertim in Praefatione exprimitur), in qua
    sacerdos nomine totius populi sancti Deum Patrem glorificat et ei gratias
    agit pro toto opere salutis vel aliqua eius ratione particulari, secundum
    diversitatem diei, festi vel temporis.

  2. Acclamatio: qua tota congregatio, caelestibus virtutibus se iungens,
    cantat Sanctus. Haec acclamatio, quae partem ipsius Precis eucharisticae
    constituit, ab omni populo cum sacerdote profertur.

  3. Epiclesis: qua per invocationes peculiares Ecclesia Spiritus Sancti
    virtutem implorat, ut dona ab hominibus oblata consecrentur, seu Corpus et
    Sanguis Christi fiant, et ut hostia immaculata, in Communione sumenda, sit
    in salutem eorum qui illam participaturi sunt.

  4. Narratio institutionis et consecratio: verbis et actionibus Christi
    sacrificium peragitur, quod ipse Christus in Cena novissima instituit, cum
    suum Corpus et Sanguinem sub speciebus panis et vini obtulit, Apostolisque
    manducandum et bibendum dedit et iis mandatum reliquit idem mysterium
    perpetuandi.

  5. Anamnesis: per quam, mandatum adimplens, quod a Christo Domino per
    Apostolos accepit, Ecclesia memoriam ipsius Christi agit, recolens praecipue
    eius beatam passionem, gloriosam resurrectionem et ad caelos
    ascensionem.

  6. Oblatio: per quam in ipsa hac memoria Ecclesia, eaque praesertim hic et
    nunc congregata, in Spiritu Sancto hostiam immaculatam Patri offert.
    Intendit vero Ecclesia ut fideles non solummodo immaculatam hostiam offerant
    sed etiam seipsos offerre discant,71 et de die in diem
    consummentur, Christo mediatore, in unitatem cum Deo et inter se, ut sit
    tandem Deus omnia in omnibus.72

  7. Intercessiones: per quas exprimitur Eucharistiam celebrari in communione
    cum tota Ecclesia tam caelesti quam terrestri, oblationemque fieri pro ipsa
    et omnibus eius membris vivis atque defunctis, quae ad participandam
    redemptionem et salutem per Christi Corpus et Sanguinem acquisitam vocata
    sunt.

  8. Doxologia finalis: qua glorificatio Dei exprimitur, quaeque
    acclamatione: Amen populi, confirmatur et concluditur.

Ritus Communionis

80. Cum celebratio
eucharistica convivium paschale sit, expedit ut, iuxta mandatum Domini, Corpus
et Sanguis eius a fidelibus rite dispositis ut cibus spiritualis accipiantur.
Ad hoc tendunt fractio aliique ritus praeparatorii, quibus fideles ad
Communionem immediate adducuntur.


Oratio
dominica


81. In Oratione dominica panis cotidianus
petitur, quo christianis praecipue panis eucharisticus innuitur, atque
purificatio a peccatis imploratur, ita ut sancta revera sanctis dentur.
Sacerdos invitationem ad orationem profert, omnes vero fideles orationem una
cum sacerdote dicunt, et sacerdos solus embolismum adiungit, quem populus
doxologia concludit. Embolismus, ultimam petitionem ipsius orationis dominicae
evolvens, liberationem a potestate mali pro tota communitate fidelium
expetit.

Invitatio, oratio ipsa, embolismus et doxologia qua populus
haec concludit, cantu vel clara voce proferuntur.


Ritus
pacis


82. Sequitur ritus pacis, quo Ecclesia pacem et
unitatem pro se ipsa et universa hominum familia implorat et fideles
ecclesialem communionem mutuamque caritatem sibi exprimunt, priusquam
Sacramento communicent.

Ad ipsum signum pacis tradendae quod attinet,
modus a Conferentiis Episcoporum, secundum ingenium et mores populorum,
statuatur. Convenit tamen ut unusquisque solummodo sibi propinquioribus sobrie
pacem significet.


Fractio panis

83.
Sacerdos panem eucharisticum frangit. Gestus fractionis a Christo in ultima
cena peractus, qui tempore apostolico toti actioni eucharisticae nomen dedit,
significat fideles multos in Communione ex uno pane vitae, qui est Christus
pro mundi salute mortuus et resurgens, unum corpus effici (1 Cor 10,
17). Fractio inchoatur post pacem traditam, et debita cum reverentia
peragitur, ne tamen innecessarie protrahatur nec immoderato momento
aestimetur. Ritus iste sacerdoti et diacono reservatur.

Dum sacerdos
panem frangit et partem hostiae in calicem immittit, invocatio Agnus Dei a
schola vel a cantore, populo respondente, de more cantatur, vel saltem elata
voce dicitur. Invocatio fractionem panis comitatur, quare repeti potest
quoties necesse est adusque ritum peractum. Ultima vice concluditur verbis
dona nobis pacem.


Communio

84. Sacerdos
oratione secreta se praeparat, ut Corpus et Sanguinem Christi fructuose
accipiat. Fideles idem faciunt silentio orantes.

Deinde sacerdos panem
eucharisticum super patenam vel super calicem fidelibus ostendit eosque ad
Christi convivium invitat; simul autem cum fidelibus actum humilitatis, verbis
utens evangelicis praescriptis, elicit.

85. Valde optandum est,
ut fideles, sicut et ipse sacerdos facere tenetur, ex hostiis, in eadem Missa
consecratis, Corpus dominicum accipiant et in casibus praevisis calicem
(cf. n. 283) participent, quo etiam per signa Communio melius appareat
participatio sacrificii, quod actu celebratur.73

86.
Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem, cuius est
spiritualem unionem communicantium per unitatem vocum exprimere, gaudium
cordis demonstrare et indolem «communitariam» processionis ad Eucharistiam
suscipiendam magis in lucem ponere. Cantus protrahitur, dum fidelibus
Sacramentum ministratur.74 Si tamen hymnus post Communionem
habetur, cantus ad Communionem tempestive claudatur.

Curetur ut etiam
cantores commode communicare possint.

87. Pro cantu ad
communionem adhiberi potest aut antiphona ex Graduali Romano sive cum psalmo
sive sola, aut antiphona cum psalmo e Graduali simplici, aut alius cantus
congruus a Conferentia Episcoporum approbatus. Cantatur sive a schola sola,
sive a schola vel cantore cum populo.

Si autem non habetur cantus,
antiphona in Missali proposita recitari potest sive a fidelibus, sive ab
aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab ipso sacerdote postquam ipse
communicavit, antequam Communionem distribuat fidelibus.

88.
Distributione Communionis expleta, pro opportunitate sacerdos et fideles per
aliquod temporis spatium secreto orant. Si placet, etiam psalmus vel aliud
laudis canticum vel hymnus a tota congregatione persolvi
potest.

89. Ad precationem populi Dei complendam, necnon totum
ritum Communionis concludendum, sacerdos orationem post Communionem profert,
in qua pro fructibus mysterii celebrati deprecatur.

In Missa unica
dicitur oratio post Communionem, quae terminatur conclusione breviore, idest:


si dirigitur ad Patrem: Per Christum Dóminum nostrum;

si
dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsarum fit mentio Filii: Qui vivit et regnat
in sáecula saeculórum;

si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas in
sáecula saeculórum.

Populus acclamatione Amen orationem facit
suam.


D) Ritus
conclusionis


90. Ad ritus conclusionis
pertinent:



  1. Breves notitiae, si necessariae sint;

  2. Salutatio et benedictio sacerdotis, quae quibusdam diebus et
    occasionibus oratione super populum vel alia sollemniore formula ditatur et
    exprimitur;

  3. Dimissio populi ex parte diaconi vel sacerdotis;

  4. Osculatio altaris ex parte sacerdotis et diaconi et deinde inclinatio
    profunda ad altare ex parte sacerdotis, diaconi, aliorumque
    ministrorum.


Caput III



De Officiis Et Ministeriis in
Missa

91. Celebratio eucharistica est actio Christi
et Ecclesiae, quae est «unitatis sacramentum», scilicet plebs sancta sub
Episcopo adunata et ordinata. Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinet
illudque manifestat et afficit; singula vero membra ipsius diverso modo, pro
diversitate ordinum, munerum, et actualis participationis
attingit.75 Hoc modo populus christianus, «genus electum, regale
sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis», suam cohaerentem et
hierarchicam ordinationem manifestat.76 Omnes ergo sive ministri
ordinati sive christifideles laici, munere vel officio suo fungentes, solum et
totum id agant, quod ad ipsos pertinet.77



I. De Officiis Ordinis
Sacri

92. Omnis legitima Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo,
sive per seipsum, sive per presbyteros adiutores
ipsius.78

Cum Episcopus Missae interest, ubi populus est
congregatus, maxime decet ipsum Eucharistiam celebrare, et presbyteros, ut
concelebrantes, sibi in actione sacra consociare. Quod fit non ad
sollemnitatem exteriorem ritus augendam, sed ad significandum vividiore luce
mysterium Ecclesiae, quae est unitatis sacramentum.79

Si
vero Episcopus Eucharistiam non celebrat, sed alii hoc faciendum attribuit,
tunc convenienter ipse, cruce pectorali, stola et pluviali super albam
indutus, liturgiae verbi praesidet, et in fine Missae benedictionem
impertit.80

93. Etiam presbyter, qui in Ecclesia
sacra Ordinis potestate pollet sacrificium in persona Christi
offerendi,81 exinde populo fideli congregato praeest, eius orationi
praesidet, illi nuntium salutis proclamat, populum sibi sociat in offerendo
sacrificio per Christum in Spiritu Sancto Deo Patri, fratribus suis panem
vitae aeternae dat, ipsumque cum illis participat. Cum igitur Eucharistiam
celebrat, debet Deo et populo cum dignitate et humilitate servire, et in modo
se gerendi et verba divina proferendi praesentiam vivam Christi fidelibus
insinuare.

94. Post presbyterum, vi sacrae ordinationis
acceptae, diaconus primum locum obtinet inter eos qui in celebratione
eucharistica ministrant. Sacer enim diaconatus Ordo iam a prisca Apostolorum
aetate in Ecclesia in magno honore habitus est.82 In Missa diaconus
proprias habet partes in Evangelio nuntiando et quandoque verbo Dei
praedicando, in orationis universalis intentiones enuntiando, in ministrando
sacerdoti, in altare apparando et sacrificii celebrationi inserviendo, in
Eucharistia fidelibus distribuenda, praecipue sub specie vini, et in gestibus
et corporis habitibus populi aliquando innuendis.



II. De Muneribus Populi
Dei

95. In celebratione Missae fideles efficiunt plebem sanctam, populum
acquisitionis et sacerdotium regale, ut gratias Deo agant et immaculatam
hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso offerant et
seipsos offerre discant.83 Curent autem id manifestare per
profundum sensum religiosum et per caritatem erga fratres, qui eandem
celebrationem participant.

Vitent proinde omnes species vel singulariae
vitae vel divisionis, prae oculis habentes se unicum Patrem habere in caelis,
omnesque propterea esse inter se fratres.

96. Unum autem corpus
efficiant sive verbum Dei audiendo, sive in orationibus et in cantu partem
habendo, sive praesertim in communi oblatione sacrificii et in communi
participatione mensae Domini. Haec unitas pulchre apparet ex gestibus et
corporis habitibus a fidelibus communiter servatis.

97. Ne
renuant autem fideles populo Dei cum gaudio servire, quoties rogantur, ut
aliquod peculiare ministerium vel munus in celebratione praestent.



III. De Ministeriis
Peculiaribus

De ministerio acolythi et lectoris institutorum

98.
Acolythus instituitur ad servitium altaris et in adiutorium sacerdotis et
diaconi. Ipsius praecipue est altare atque vasa sacra parare et, si necesse
est, Eucharistiam, cuius est minister extraordinarius, fidelibus
distribuere.84

In ministerio altaris, acolythus partes
proprias habet (cf. nn. 187-193) quas ipse exercere
debet.

99. Lector instituitur ad proferendas lectiones sacrae
Scripturae, Evangelio excepto. Potest etiam intentiones orationis universalis
proponere et, deficiente psalmista, psalmum inter lectiones
proferre.

In celebratione eucharistica lector proprium munus habet
(cf. nn. 194-198), quod ipse per se exercere debet, quamvis adsint
ministri ordinati.


De ceteris muneribus

100.
Deficiente acolytho instituto, ad servitium altaris et in adiutorium
sacerdotis et diaconi destinari possunt ministri laici qui crucem, cereos,
thuribulum, panem, vinum, aquam, deferunt, vel etiam ad sacram Communionem
distribuendam deputantur ut ministri
extraordinarii.85

101. Deficiente lectore instituto,
alii laici deputentur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae, qui revera
apti sint huic muneri adimplendo et sedulo praeparati, ut fideles ex auditione
lectionum divinarum suavem et vivum sacrae Scripturae affectum86 in
corde concipiant.

102. Psalmistae est psalmum vel aliud
canticum biblicum, quod inter lectiones invenitur, proferre. Ad suum munus
recte implendum necesse est, ut psalmista et arte psallendi et facultate recte
pronuntiandi et dicendi polleat.

103. Inter fideles suum munus
liturgicum exercet schola cantorum vel chorus, cuius est de partibus sibi
propriis, iuxta diversa genera cantuum, debite exsequendis, curare, et
actuosam fidelium participationem in cantu fovere.87 Quae de schola
cantorum dicuntur, valent, servatis servandis, pro aliis etiam musicis,
praesertim vero pro organista.

104. Decet adesse cantorem vel
magistrum chori ad cantum populi dirigendum et sustentandum. Immo, cum deficit
schola, cantori competit diversos cantus moderari, populo pro sua parte
participante.88

105. Munus liturgicum exercent
etiam:



  1. Sacrista, qui libros liturgicos, paramenta et alia, quae in celebratione
    Missae sunt necessaria, diligenter disponat.

  2. Commentator, qui explicationes et admonitiones pro opportunitate
    breviter proponit fidelibus, ut in celebrationem introducantur et ad eius
    intellegentiam melius disponantur. Oportet monitiones commentatoris sint
    adamussim praeparatae et sobrietate perspicuae. In suo munere adimplendo,
    commentator stat loco apto coram fidelibus, non vero in ambone.

  3. Qui collectas in ecclesia faciunt.

  4. Ii qui, aliquibus in regionibus, fideles ad portas ecclesiae recipiunt
    eosque in locis ipsis convenientibus disponunt, et eorum processiones
    ordinant.
106. Expedit ut, saltem in ecclesiis cathedralibus
et maioribus, habeatur aliquis competens minister seu caeremoniarum magister,
qui curet de actionibus sacris congrue disponendis et cum decore, ordine et
pietate per ministros sacros et fideles laicos exercendis.

107.
Liturgica munera, quae non sunt propria sacerdotis vel diaconi, et de quibus
superius (nn. 100-106) dicitur, etiam laicis idoneis a parocho vel
rectore ecclesiae selectis, committi possunt liturgica benedictione vel
temporanea deputatione. Quoad munus inserviendi sacerdoti ad altare, serventur
dispositiones ab Episcopo datae pro sua dioecesi.




IV. De Distributione Munerum
Et De
Praeparatione Celebrationis

108. Unus idemque
sacerdos munus praesidentiale semper in omnibus eius partibus exercere debet,
iis exceptis quae propria sunt Missae cui Episcopus interest (cf. supra n.
92
).

109. Si plures adsunt qui idem ministerium exercere
possunt, nihil vetat, quominus diversas partes eiusdem ministerii vel officii
inter se distribuant et peragant. Ex. gr., alius diaconus adhiberi potest pro
partibus in cantu proferendis, et alius pro ministerio altaris; si plures
lectiones habentur, inter plures lectores eas distribuere iuvat, et sic de
ceteris. Minime vero congruit ut plures unicum elementum celebrationis inter
se dividant: ex. gr. eadem lectio a duobus, unus post alium, lecta, nisi
agatur de Passione Domini.

110. Si in Missa cum populo unus
tantum minister adest, ipse diversa munera exerceat.

111.
Effectiva cuiusque celebrationis liturgicae praeparatio concordi et diligenti
animo iuxta libros liturgicos 89 fiat inter omnes quorum interest
sive quoad ritus, sive quoad rem pastoralem et musicam, rectore ecclesiae
moderante et auditis quoque fidelibus pro iis quae ad ipsos directe pertinent.
Sacerdoti vero, qui celebrationi praeest, ius semper manet disponendi de his
quae ipsi competunt.



Caput IV



De Diversis Formis Missam
Celebrandi

112. In Ecclesia locali primus sane
locus tribuatur, propter eius significationem, Missae cui praeest Episcopus a
suo presbyterio, diaconis et ministris laicis circumdatus 90 et in
qua plebs sancta Dei plene et actuose participat, ibi enim habetur praecipua
manifestatio Ecclesiae.

In Missa quam Episcopus celebrat, vel cui ipse
praeest quin Eucharistiam celebret, serventur normae quae in Caeremoniali
Episcoporum inveniuntur.91

113. Magni etiam habeatur
Missa quae cum aliqua communitate, praesertim vero paroeciali, celebratur,
utpote quae Ecclesiam universalem repraesentet tempore et loco statutis,
praecipue vero in communi celebratione
dominicali.92

114. Inter Missas autem ab aliquibus
communitatibus celebratas peculiarem locum obtinet Missa conventualis, quae
pars est Officii cotidiani, aut Missa, quae «communitatis», dicitur. Et
quamvis hae Missae nullam specialem formam celebrationis prae se ferant,
maxime tamen decet eas cum cantu fieri, praecipue cum plena participatione
omnium sodalium communitatis sive religiosorum sive canonicorum. In iis
proinde munus suum exerceant singuli iuxta Ordinem vel ministerium receptum.
Expedit ideo ut omnes sacerdotes qui pro utilitate pastorali fidelium
singulariter celebrare non tenentur, in iis, quantum fieri potest,
concelebrent. Omnes insuper ad eam communitatem pertinentes sacerdotes qui
officio in bonum pastorale fidelium singulariter celebrandi tenentur, Missam
quoque conventualem aut «communitatis» eadem die concelebrare
possunt.93 Praestat enim presbyteros, qui celebrationi
eucharisticae intersunt, nisi iusta causa excusentur, munus proprii ordinis de
more exercere et proinde uti concelebrantes participare, sacris vestibus
indutos.



I. De Missa Cum
Populo

115. Missa cum populo ea intellegitur quae cum fidelium
participatione celebratur. Convenit autem ut, quantum fieri potest, praesertim
vero diebus dominicis et festis de praecepto, cum cantu, et congruo numero
ministrorum celebratio peragatur;94 attamen etiam sine cantu et cum
uno ministro perfici potest.

116. In qualibet Missae
celebratione si adest diaconus, hic suo munere fungatur. Expedit autem ut
sacerdoti celebranti de more adsint acolythus, lector et cantor. Ritus vero
qui infra describitur facultatem praevidet amplioris etiam numeri
ministrorum.


Praeparanda

117. Altare una
saltem tobalea albi coloris cooperiatur. Super ipsum vero aut iuxta ipsum duo
saltem in omni celebratione, vel etiam quattuor aut sex, praesertim si agitur
de Missa dominicali vel festiva de praecepto, vel, si Episcopus dioecesis
celebrat, septem candelabra cum cereis accensis ponantur. Item super altare
vel prope ipsum habeatur crux, cum effigie Christi crucifixi. Candelabra autem
et crux effigie Christi crucifixi ornata in processione ad introitum afferri
possunt. Super ipsum altare poni potest, nisi in processione ad introitum
deferatur, Evangeliarium a libro aliarum lectionum
distinctus.

118. Item parentur:



  1. iuxta sedem sacerdotis: missale et, pro opportunitate, libellus
    cantuum;

  2. in ambone: lectionarium;

  3. in abaco: calix, corporale, purificatorium et, pro opportunitate, palla;
    patena et pyxides, si necessariae sunt; panis pro Communione sacerdotis qui
    praeest, diaconi, ministrorum, et populi; urceoli cum vino et aqua, nisi
    haec omnia a fidelibus in processione ad offertorium praesententur; vas
    aquae benedicendae, si fit aspersio; patina pro Communione fidelium; et ea
    quae necessaria sunt ad manus lavandas.
Calix laudabiliter
cooperiatur velo, quod potest esse aut coloris diei aut coloris
albi.

119. In secretario, pro diversis formis celebrationis,
parentur sacrae vestes (cf. nn. 337-341) sacerdotis, diaconi, et
aliorum ministrorum:



  1. pro sacerdote: alba, stola et casula seu planeta;

  2. pro diacono: alba, stola et dalmatica, quae tamen, ob necessitatem vel
    minorem gradum sollemnitatis, omitti potest;

  3. pro aliis ministris: albae vel aliae vestes legitime
    approbatae.95
Omnes qui albam induunt, cingulum adhibeant
et amictu utantur, nisi ob ipsius albae formam non exigantur.

Cum
introitus processione perficitur, parentur etiam Evangeliarium; in diebus
dominicis et festivis thuribulum et navicula cum thure, si thus adhibetur;
crux in processione deferenda, candelabra cum cereis
accensis.


A) De Missa sine diacono

Ritus
initiales


120. Populo congregato, sacerdos, et ministri,
sacris vestibus induti, ad altare procedunt hoc ordine:



  1. thuriferarius cum thuribulo fumigante, si incensum seu thus
    adhibetur;

  2. ministri qui deferunt cereos accensos, et inter eos acolythus vel alius
    minister cum cruce;

  3. acolythi et alii ministri;

  4. lector, qui potest Evangeliarium, non autem Lectionarium, parum elevatum
    deferre;

  5. sacerdos Missam celebraturus.
Si incensum adhibetur, sacerdos
antequam procedatur, incensum in thuribulo imponit et signo crucis benedicit,
nihil dicens.

121. Dum fit processio ad altare, cantus ad
introitum peragitur (cf. nn. 47-48).

122. Cum ad altare
pervenerint, sacerdos et ministri faciunt profundam inclinationem.

Crux
effigie Christi crucifixi ornata et in processione delata, iuxta altare erigi
potest ut fiat crux altaris, quae una tantum esse debet, secus reponatur.
Candelabra vero super altare vel iuxta illud collocantur; Evangeliarium super
altare deponitur.

123. Sacerdos ad altare accedit ipsumque
veneratur osculo. Deinde, pro opportunitate, crucem et altare incensat, illud
circumeundo.

124. His peractis, sacerdos sedem petit. Cantu ad
introitum expleto, omnibus stantibus, sacerdos et fideles signant se signo
crucis. Sacerdos dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.
Populus respondet: Amen.

Deinde, versus ad populum et manus extendens,
sacerdos eum salutat, una adhibita e formulis propositis. Potest etiam, ipse
sacerdos vel alius minister, brevissimis verbis introducere fideles in Missam
illius diei.

125. Sequitur actus paenitentialis. Postea cantatur
vel dicitur Kýrie, iuxta rubricas (cf. n. 52).

126.
Quando proferendum praecipitur, cantatur vel dicitur Glória (cf. n.
53
).

127. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat,
manibus iunctis, dicens: Orémus. Et omnes una cum sacerdote ad breve tempus
silentes orant. Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit collectam, qua expleta,
populus acclamat: Amen.


Liturgia
verbi


128. Collecta conclusa, omnes sedent. Sacerdos
potest, brevissimis verbis, fideles in liturgiam verbi introducere. Lector
vero ad ambonem pergit, et ex lectionario ibi iam ante Missam posito proclamat
primam lectionem, quam omnes auscultant. In fine lector profert acclamationem
Verbum Dómini omnibus respondentibus Deo grátias.

Tunc breve spatium
silentii, pro opportunitate, servari potest, ut omnes, ea quae audierunt
breviter meditentur.

129. Deinde psalmista, vel ipse lector,
profert versus psalmi, populo de more responsum proferente.

130.
Si habenda sit secunda lectio ante Evangelium, lector eam ex ambone proclamat,
omnibus auscultantibus, atque in fine acclamationi respondentibus, ut dicitur
supra (n. 128). Deinde, pro opportunitate, breve spatium silentii
servari potest.

131. Deinde omnes surgunt et canitur Allelúia
vel alter cantus, prout tempus liturgicum postulat (cf. nn.
62-64
).

132. Dum canitur Allelúia vel alter cantus, sacerdos
incensum, si adhibetur, imponit et benedicit. Deinde, manibus iunctis, et
profunde inclinatus ante altare, dicit secreto: Munda cor
meum.

133. Tunc Evangeliarium, si est in altari, accipit et,
praecedentibus ministris laicis, qui thuribulum, et cereos deferre possunt, ad
ambonem accedit, Evangeliarium parum elevatum deferens. Adstantes ad ambonem
se convertunt, singularem reverentiam erga Evangelium Christi
manifestantes.

134. In ambone sacerdos aperit librum et, manibus
iunctis, dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo, et
deinde Léctio sancti Evangélii, pollice signans librum et seipsum in fronte,
ore et pectore, quod faciunt et ceteri omnes. Populus acclamat, dicens: Glória
tibi, Dómine. Sacerdos librum, si incensum adhibetur, thurificat (cf. nn.
277-278
). Deinde proclamat Evangelium, et in fine profert acclamationem:
Verbum Dómini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Sacerdos librum
osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

135. Si non
adest lector, sacerdos ipse omnes lectiones et psalmum profert, stans in
ambone. Ibidem, si adhibetur, incensum imponit et benedicit, et, profunde
inclinatus, dicit: Munda cor meum.

136. Sacerdos, stans ad sedem
vel in ipso ambone, vel, pro opportunitate, in alio loco idoneo, profert
homiliam; qua finita, spatium silentii servari potest.

137.
Symbolum cantatur vel recitatur a sacerdote una cum populo (cf. n. 68),
omnibus stantibus. Ad verba Et incarnátus est, etc. omnes profunde se
inclinant; in sollemnitatibus vero Annuntiationis et Nativitatis Domini genua
flectunt.

138. Dicto symbolo, sacerdos stans ad sedem, manibus
iunctis, brevi monitione fideles invitat ad orationem universalem. Deinde
diaconus, vel cantor vel lector vel alius ex ambone aut ex alio loco
convenienti, intentiones versus populum proponit, populo pro sua parte
suppliciter respondente. Postremo sacerdos, manibus extensis, precationem
oratione concludit.


Liturgia
eucharistica


139. Oratione universali absoluta, omnes
sedent et incipit cantus ad offertorium (cf. n. 74), si fit processio
donorum.

Acolythus vel alius minister laicus corporale, purificatorium,
calicem, pallam et missale super altare collocat.

140. Expedit
ut participatio fidelium manifestetur per oblationem sive panis et vini ad
Eucharistiae celebrationem, sive aliorum donorum, quibus necessitatibus
ecclesiae et pauperum subveniatur.

Oblationes fidelium a sacerdote
accipiuntur, adiuvantibus acolytho vel alio ministro. Panis et vinum pro
Eucharistia ad celebrantem deferuntur, qui ea super altare deponit, alia autem
dona alio apto loco collocantur (cf. n. 73).

141.
Sacerdos, ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus
aliquantulum elevatam super altare tenet, dicens secreto: Benedíctus es,
Dómine. Deinde patenam cum pane super corporale deponit.

142.
Postea, sacerdos stans ad latus altaris, infundit vinum et parum aquae in
calicem, dicens secreto: Per huius aquae, ministro urceolos porrigente.
Reversus ad medium altaris, acceptum calicem ambabus manibus parum elevatum
tenet, dicens submissa voce: Benedíctus es, Dómine, et deinde calicem super
corporale deponit, et palla pro opportunite cooperit.

Si vero cantus ad
offertorium non peragitur vel non pulsatur organum, sacerdoti licet, in
praesentatione panis et vini, elata voce proferre formulas benedictionis,
quibus populus acclamat: Benedíctus Deus in sáecula.

143. Calice
super altare deposito, sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto: In
spíritu humilitátis.

144. Deinde, si incensum adhibetur,
sacerdos illud in thuribulo imponit atque oblata, crucem et altare incensat.
Minister stans ad latus altaris sacerdotem incensat, deinde
populum.

145. Post orationem In spíritu humilitátis vel post
incensationem, sacerdos, stans ad latus altaris, manus lavat, secreto dicens:
Lava me, Dómine, ministro aquam fundente.

146. Ad medium altaris
deinde reversus, sacerdos, stans versus populum, extendens et iungens manus,
populum ad orandum invitat, dicens: Oráte, fratres, etc. Populus surgit et
responsionem dat Suscípiat Dominus. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit
orationem super oblata. In fine populus acclamat: Amen.

147.
Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam. Iuxta rubricas seligit unam ex iis
quae in Missali Romano inveniuntur, vel a Sancta Sede probatae sunt. Prex
eucharistica natura sua exigit ut solus sacerdos, vi ordinationis, eam
proferat. Populus vero sacerdoti in fide et cum silentio se societ, necnon
interventibus in eucharisticae Precis cursu statutis, qui sunt responsiones in
dialogo Praefationis, Sanctus, acclamatio post consecrationem et acclamatio
Amen post doxologiam finalem, necnon aliae acclamationes a Conferentia
Episcoporum probatae et a Sancta Sede recognitae.

Valde convenit ut
sacerdos partes Precis eucharisticae, quae notis ditantur, cantu
proferat.

148. Precem eucharisticam incipiens, sacerdos, manus
extendens, cantat vel dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum
spíritu tuo. Cum prosequitur: Sursum corda, manus elevat. Populus respondet:
Habémus ad Dóminum. Deinde sacerdos, manibus extensis, subdit: Grátias agámus
Dómino Deo nostro, et populus respondet: Dignum et iustum est. Postea sacerdos
prosequitur, manibus extensis, Praefationem; eaque conclusa, iunctis manibus,
una cum omnibus adstantibus, cantat vel clara voce dicit: Sanctus (cf. n.
79, b
).

149. Sacerdos prosequitur Precem eucharisticam iuxta
rubricas, quae in singulis Precibus exponuntur.

Si sacerdos celebrans
est Episcopus, in Precibus, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me
indígno fámulo tuo, vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni
fámuli tui. Si autem Episcopus extra dioecesim suam celebrat, post verba: Papa
nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, et fratre meo N., epíscopo
húius Ecclésiae N., vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni
fámuli tui, et fratris mei N., epíscopi húius Ecclésiae N.

Episcopus
dioecesanus, aut qui eidem in iure aequiparatus est, nominari debet hac
formula: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Episcopo (vel: Vicário,
Praeláto, Praefécto, Abbáte) nostro N.

Episcopos Coadiutorem et
Auxiliares, non autem alios Episcopos forte praesentes, nominari licet in
Prece eucharistica. Quando plures nominandi sunt, dicitur sub formula
generali: et Epíscopo nostro N. eiusque Epíscopis adiutóribus.

In
unaquaque Prece eucharistica, praedictae formulae aptandae sunt, normis
grammaticorum attentis.

150. Paulo ante consecrationem,
minister, pro opportunitate, campanulae signo fideles monet. Item pulsat
campanulam ad unamquamque ostensionem, iuxta cuiusque loci
consuetudinem.

Si incensum adhibetur, cum hostia et calix populo post
consecrationem ostenduntur, minister ea incensat.

151. Post
consecrationem, dicto a sacerdote: Mystérium fídei, populus acclamationem
profert, adhibita una ex formulis praescriptis.

In fine Precis
eucharisticae, sacerdos, accipiens patenam cum hostia et calicem et utrumque
elevans, doxologiam: Per ipsum, solus profert. Populus in fine acclamat: Amen.
Postea sacerdos patenam et calicem super corporale deponit.

152.
Expleta Prece eucharistica, sacerdos, manibus iunctis, dicit monitionem ante
orationem dominicam, quam deinde una cum populo profert, manibus extensis.


153. Oratione dominica conclusa, sacerdos, manibus extensis,
solus dicit embolismum Líbera nos, quo completo, populus acclamat: Quia tuum
est regnum.

154. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce
dicit orationem Dómine Iesu Christe, qui dixísti; eaque conclusa, extendens et
iungens manus, pacem annuntiat, versus ad populum, dicens: Pax Dómini sit
semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo. Postea, pro
opportunitate, sacerdos subiungit: Offérte vobis pacem.

Sacerdos pacem
potest dare ministris, semper tamen intra presbyterium remanens, ne celebratio
turbetur. Item faciat si e rationabili causa aliquibus paucis fidelibus pacem
dare velit. Omnes vero, iuxta ea quae a Conferentia Episcoporum statuta sunt,
pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant. Dum pax datur, dici
potest: Pax Dómini sit semper tecum, cui respondetur: Amen.

155.
Postea sacerdos accipit hostiam, eamque super patenam frangit, et particulam
immittit in calicem, dicens secreto: Haec commíxtio. Interim a choro et a
populo cantatur vel dicitur Agnus Dei (cf. n. 83).

156.
Tunc sacerdos secreto et manibus iunctis dicit orationem ad Communionem Dómine
Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio Córporis et
Sánguinis.

157. Oratione conclusa, sacerdos genuflectit, accipit
hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens,
versus ad populum, dicit: Ecce Agnus Dei, et una cum populo semel subdit:
Dómine, non sum dignus.

158. Postea, stans ad altare conversus,
sacerdos secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam, et
reverenter sumit Corpus Christi. Deinde accipit calicem, secreto dicens:
Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam, et reverenter sumit Sanguinem
Christi.

159. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus
ad Communionem (cf. n. 86).

160. Sacerdos deinde accipit
patenam vel pyxidem, et accedit ad communicandos, qui de more processionaliter
approprinquant.

Non licet ipsis fidelibus panem consecratum neque
calicem sacrum per semetipsos accipere eo minus de manu in manum inter se
transmittere. Fideles communicant genuflexi vel stantes, prout Conferentia
Episcoporum statuerit. Cum autem stantes communicant, commendatur ut debitam
reverentiam, ab iisdem normis statuendam, ante susceptionem Sacramenti
faciant.

161. Si Communio sub specie tantum panis fit, sacerdos
hostiam parum elevatam unicuique ostendit dicens: Corpus Christi.
Communicandus respondet: Amen, et Sacramentum recipit, ore vel, ubi concessum
sit, manu, pro libitu suo. Communicandus statim ac sacram hostiam recipit, eam
ex integro consumit.

Si vero Communio fit sub utraque specie, servetur
ritus suo loco descriptus (cf. nn. 284-287).

162. In
distribuenda Communione sacerdotem adiuvare possunt alii presbyteri forte
praesentes. Si isti praesto non sunt et communicantium numerus valde magnus,
sacerdos in adiutorium sibi vocare potest ministros extraordinarios, idest
acolythum rite institutum aut etiam alios fideles, qui ad hoc rite deputati
sint.96 In casu necessitatis, sacerdos potest fideles idoneos, ad
actum deputare.97

Hi ministri ad altare ne accedant
antequam sacerdos Communionem sumpserit, semperque vas ubi continentur Ss.ae
Eucharistiae species, fidelibus distribuendae, e manu sacerdotis celebrantis
accipiant.

163. Distributione Communionis expleta, sacerdos
vinum consecratum forte remanentem ipse ad altare statim ex integro consumit;
hostias vero consecratas quae supersunt, aut ad altare sumit aut defert ad
locum Eucharistiae asservandae destinatum.

Sacerdos, ad altare
reversus, colligit fragmenta, si quae sint; deinde, stans ad latus altaris vel
ad abacum, purificat patenam vel pyxidem super calicem, postea purificat
calicem, dicens secreto: Quod ore súmpsimus, et calicem purificatorio
exterget. Si vasa purificata sunt ad altare, a ministro deferuntur ad abacum.
Licet tamen vasa purificanda, praesertim si sint plura, opportune cooperta, in
altari vel in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam,
populo dimisso, purificare.

164. Postea sacerdos ad sedem redire
potest. Sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus
aut aliud laudis canticum aut hymnus proferri potest (cf. n.
88
).

165. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos,
versus ad populum, dicit, manibus iunctis: Orémus et, extensis manibus,
orationem post Communionem recitat, cui praemitti potest breve spatium
silentii, nisi iam praecesserit statim post Communionem. In fine orationis
populus acclamat: Amen.


Ritus
conclusionis


166. Expleta oratione post Communionem,
fiant, si habendae sunt, breves annuntiationes ad populum.

167.
Deinde sacerdos, extendens manus, salutat populum, dicens: Dóminus vobíscum,
cui respondetur a populo: Et cum spíritu tuo. Et sacerdos, manus denuo
coniungens, et statim, manum sinistram super pectus ponens et manum dexteram
elevans, subdit: Benedícat vos omnípotens Deus et, signum crucis super populum
faciens, prosequitur: Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. Omnes respondent:
Amen.

Quibusdam diebus et occasionibus, huic formulae benedictionis
praemittitur, iuxta rubricas, formula sollemnior vel oratio super populum.


Episcopus populo benedicit congruenti formula, ter signum crucis super
populum faciens.

168. Statim post benedictionem sacerdos,
manibus iunctis subiungit: Ite, missa est; et omnes respondent: Deo
grátias.

169. Tunc sacerdos altare de more osculo veneratur, et
facta illi cum ministris laicis profunda inclinatione, cum eis recedit.


170. Si vero Missam sequitur aliqua actio liturgica, ritus
conclusionis, idest salutatio, benedictio et dimissio,
omittuntur.


B) De Missa cum diacono

171.
Quando celebrationi eucharisticae interest, diaconus, sacris vestibus indutus,
suo ministerio fungatur. Ipse enim:



  1. sacerdoti assistit et ad eius latus procedit;

  2. ad altare, sive ad calicem sive ad librum ministrat;

  3. Evangelium proclamat et potest, de mandato sacerdotis celebrantis,
    homiliam habere (cf. n. 66);

  4. populum fidelem per opportunas monitiones dirigit et intentiones
    orationis universalis enuntiat;

  5. sacerdotem celebrantem adiuvat in distribuenda Communione, et vasa sacra
    purificat et componit;

  6. officia aliorum ministrorum, pro necessitate, ipse adimplet si nullus
    eorum adsit.

Ritus initiales

172.
Evangeliarium parum elevatum deferens, diaconus sacerdotem accedentem ad
altare praecedit, secus ad eius latus incedit.

173. Cum ad
altare pervenerit, si Evangeliarium defert, omissa reverentia, ad altare
accedit. Deinde Evangeliario super altare deposito, simul cum sacerdote altare
osculo veneratur.

Si vero Evangeliarium non defert, profundam facit
altari inclinationem more solito cum sacerdote, et cum ipso altare osculo
veneratur.

Demum si adhibetur incensum, sacerdoti assistit ad incensum
imponendum et ad crucem et altare thurificandum.

174. Altari
incensato, sedem una cum sacerdote petit, ibique ad latus sacerdotis consistit
eique pro necessitate ministrat.


Liturgia
verbi


175. Dum Allelúia vel alter cantus profertur, si
adhibetur incensum, ad impositionem thuris sacerdoti ministrat, deinde, ante
sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens:
Iube, domne, benedícere. Sacerdos eum benedicit, dicens: Dóminus sit in corde
tuo. Diaconus signat se signo crucis et respondet: Amen. Deinde Evangeliarium,
quod laudabiliter super altare collocatum est, facta altari inclinatione,
sumit et ad ambonem pergit librum parum elevatum deferens, praecedentibus
thuriferario cum thuribulo fumigante atque ministris cum cereis accensis. Ibi
populum salutat dicens, manibus iunctis, Dóminus vobiscum, dein ad verba
Léctio sancti Evangélii, pollice signat librum et postea seipsum in fronte,
ore et pectore, librum incensat et proclamat Evangelium. Quo finito, acclamat:
Verbum Domini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Deinde librum
osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta, et ad sacerdotem
redit.

Quando diaconus Episcopo ministrat, librum ei defert osculandum
vel ipse osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta. In celebrationibus
sollemnioribus Episcopus, pro opportunitate, benedictionem cum Evangeliario
populo impertit.

Evangeliarium demum ad abacum vel aliud locum aptum
et dignum deferri potest.

176. Si alius quoque idoneus lector
absit, diaconus etiam alias lectiones proferat.

177.
Intentiones orationis fidelium, post introductionem sacerdotis, ipse diaconus
de more ex ambone profert.


Liturgia
eucharistica


178. Oratione universali absoluta,
sacerdote ad sedem remanente, diaconus altare praeparat, acolytho adiuvante;
ipsius tamen est sacrorum vasorum curam gerere. Assistit etiam sacerdoti ad
dona populi recipienda. Tradit deinde sacerdoti patenam cum pane consecrando;
infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto: Per huius aquae, et
postea calicem sacerdoti praesentat. Hanc praeparationem calicis, ad abacum
peragere potest. Si incensum adhibetur, in thurificandis oblatis, cruce et
altari sacerdoti ministrat, et postea ipse, vel acolythus, sacerdotem et
populum incensat.

179. Durante Prece eucharistica, diaconus stat
prope sacerdotem, aliquanto tamen post ipsum, ut, quando opus sit, ad calicem
vel ad missale ministret.

Inde ab epiclesi usque ad ostensionem
calicis diaconus de more genuflexus manet. Si adsunt plures diaconi, unus ex
eis ad consecrationem immittere potest incensum in thuribulum atque ad
ostensionem hostiae et calicis incensare.

180. Ad doxologiam
finalem Precis eucharisticae, stans ad latus sacerdotis, calicem elevatum
tenet, dum sacerdos patenam cum hostia elevat, usquedum populus Amen
acclamaverit.

181. Postquam sacerdos dixit orationem ad pacem
et: Pax Dómini sit semper vobíscum, et populus respondet: Et cum spíritu tuo,
diaconus, pro opportunitate, invitationem facit ad pacem, dicens, manibus
iunctis et versus ad populum: Offérte vobis pacem. Ipse vero pacem a sacerdote
recipit, aliisque ministris sibi propioribus potest
offerre.

182. Communione a sacerdote facta, diaconus Communionem
sub utraque specie ab ipso sacerdote accipit, et sacerdotem deinde adiuvat in
Communione populo distribuenda. Quod si Communio sub utraque specie fit, ipse
calicem sumentibus ministrat, et distributione peracta, statim totum Christi
Sanguinem qui remansit ad altare reverenter consumit, adiuvantibus, si casus
fert, aliis diaconis et presbyteris.

183. Distributione
Communionis expleta, diaconus cum sacerdote ad altare revertitur, colligit
fragmenta, si quae sint, deinde portat calicem et alia vasa sacra ad abacum,
ibique ea purificat et de more componit, dum sacerdos ad sedem redit. Licet
tamen vasa purificanda, opportune cooperta, in abaco super corporale
relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.



Ritus conclusionis

184. Dicta oratione
post Communionem, diaconus facit breves annuntiationes populo, quae forte
faciendae sunt, nisi ipse sacerdos malit eas facere.

185. Si
adhibetur formula benedictionis sollemnis vel oratio super populum, diaconus
dicit: Inclináte vos ad benedíctionem. Data benedictione a sacerdote, diaconus
populum dimittit dicens, manibus iunctis, ad populum versus: Ite, missa
est.

186. Deinde, una cum sacerdote, altare osculo veneratur,
et, facta profunda inclinatione, simili modo quo processerat,
recedit.


C) De muneribus acolythi

187. Munera
quae acolythus exercere potest varii sunt generis; plura autem ex iis simul
occurrere possunt. Expedit proinde ut opportune inter plures distribuantur; si
vero unus tantum acolythus praesens adest, ea quae potioris sunt momenti ipse
exsequatur, cetera vero inter plures ministros
distribuantur.


Ritus initiales

188. In
accessu ad altare crucem, medius inter duos ministros cum cereis accensis,
deferre potest. Cum autem ad altare pervenerit, crucem apud altare erigit, ut
fiat crux altaris, secus eam in loco digno reponit. Deinde locum suum in
presbyterio occupat.

189. Per totam celebrationem, acolythi est
ad sacerdotem vel diaconum, quoties opus sit, accedere, ut ipsis librum
praebeat et in aliis quae necessaria sunt eos adiuvet. Convenit proinde ut,
quantum fieri possit, locum occupet e quo ministerium suum commode possit
implere, sive ad sedem sive ad altare.


Liturgia
eucharistica


190. Absente diacono, expleta oratione
universali, dum sacerdos ad sedem manet, acolythus super altare ponit
corporale, purificatorium, calicem et missale. Deinde, si opus est, sacerdotem
adiuvat in accipiendis donis populi et, pro opportunitate, panem et vinum ad
altare defert et sacerdoti tradit. Si incensum adhibetur, sacerdoti thuribulum
exhibet eique assistit in thurificandis oblatis, cruce et altari. Deinde
sacerdotem et populum incensat.

191. Acolythus rite institutus,
qua minister extraordinarius, sacerdotem, si necesse sit, adiuvare potest in
Communione populo distribuenda.98 Quod si Communio sub utraque
specie fit, absente diacono, ipse calicem sumentibus ministrat, vel calicem
sustinet si Communio per intinctionem praebetur.

192. Itemque
acolythus rite institutus, distributione Communionis expleta, sacerdotem vel
diaconum in vasis sacris purificandis et componendis adiuvat. Absente vero
diacono, acolythus vasa sacra ad abacum defert ibique more solito ea
purificat, abstergit et componit.

193. Celebratione Missae
expleta, acolythus aliique ministri, una cum diacono et sacerdote ad
sacristiam revertuntur processionaliter eodem modo et ordine quo venerunt.



D) De muneribus lectoris

Ritus
initiales


194. In accessu ad altare, absente diacono,
lector, veste probata indutus, Evangeliarium parum elevatum deferre potest:
tunc ante sacerdotem incedit; secus cum aliis ministris.

195.
Cum ad altare pervenerit, cum aliis facit profundam inclinationem. Si
Evangeliarium defert, ad altare accedit et Evangeliarium supra illud deponit.
Deinde in presbyterio una cum aliis ministris locum
occupat.


Liturgia verbi

196. Lectiones,
quae Evangelium praecedunt, ex ambone legit. Deficiente vero psalmista, potest
et psalmum responsorium post primam lectionem proferre.

197.
Absente diacono, post introductionem a sacerdote dictam, lector intentiones
orationis universalis ex ambone proferre potest.

198. Si ad
introitum vel ad Communionem non habetur cantus, et antiphonae in Missali
propositae a fidelibus non recitantur, tempore conveniente eas proferre potest
(cf. nn. 48, 87).



II. De Missa Concelebrata

199. Concelebratio qua unitas sacerdotii et sacrificii necnon totius
populi Dei opportune manifestatur ipso ritu praecipitur: in ordinatione
Episcopi et presbyterorum, in benedictione abbatis et in Missa
chrismatis.

Commendatur autem, nisi utilitas christifidelium aliud
requirat aut suadeat:



  1. ad Missam vespertinam feriae V in Cena Domini;

  2. ad Missam in Conciliis, Conventibus Episcoporum et Synodis;

  3. ad Missam conventualem et ad Missam principalem in ecclesiis et
    oratoriis;

  4. ad Missas in conventibus cuiusvis generis sacerdotum tum saecularium tum
    religiosorum.99
Singulo tamen sacerdoti liceat
Eucharistiam individuali modo celebrare, non vero eo tempore, quo in eadem
ecclesia aut oratorio concelebratio habetur. Attamen feria quinta in Cena
Domini et in Missa Vigiliae paschalis modo individuali sacrum litare non
permittitur.

200. Presbyteri peregrini libenter ad
concelebrationem eucharisticam accipiantur, dummodo eorum condicio
sacerdotalis cognoscatur.

201. Ubi magnus habetur numerus
sacerdotum, concelebratio pluries etiam in eodem die fieri potest, ubi
necessitas vel pastoralis utilitas id suadeat; fieri tamen debet temporibus
subsequentibus vel in locis sacris diversis.100

202.
Episcopi est, ad normam iuris, concelebrationis disciplinam in omnibus
ecclesiis et oratoriis suae dioecesi moderari.

203. In singulari
honore illa concelebratio habenda est, qua presbyteri alicuius dioecesis cum
proprio Episcopo concelebrant, in Missa stationali praesertim in maioribus
sollemitatibus anni liturgici, in Missa ordinationis novi Episcopi dioecesis
aut eius coadiutoris vel auxiliaris, in Missa chrismatis, in Missa vespertina
in Cena Domini, in celebrationibus Sancti Fundatoris Ecclesiae localis vel
Patroni dioecesis, in anniversariis Episcopi, occasione denique Synodi vel
visitationis pastoralis.

Eadem ratione concelebratio commendatur
quoties presbyteri cum proprio Episcopo conveniunt, sive occasione
exercitiorum spiritualium, sive alicuius conventus. In his casibus illud
signum unitatis sacerdotii, necnon Ecclesiae, omni concelebrationi proprium,
magis perspicuo modo manifestatur.101

204. Ob peculiarem causam,
sive significationis ritus sive festivitatis, facultas fit pluries celebrandi
vel concelebrandi eodem die, sequentibus in casibus:



  1. si quis, feria V Hebdomadae sanctae, Missam chrismatis celebravit aut
    concelebravit, etiam Missam vespertinam in Cena Domini celebrare aut
    concelebrare potest;

  2. si quis Missam Vigiliae paschalis celebravit aut concelebravit, potest
    Missam in die Paschae celebrare aut concelebrare;

  3. in Nativitate Domini omnes sacerdotes tres Missas celebrare vel
    concelebrare possunt, dummodo hae suo tempore, celebrentur;

  4. die Commemorationis omnium fidelium defunctorum, dummodo celebrationes
    diversis temporibus fiant et servatis iis quae circa applicationem secundae
    et tertiae Missae statuta sunt.102

  5. si quis in Synodo et in visitatione pastorali cum Episcopo vel eius
    delegato aut occasione cuiusdam conventus sacerdotum concelebrat, Missam ad
    utilitatem fidelium iterum celebrare potest. Idem valet, servatis servandis,
    pro coetibus religiosorum.
205. Missa concelebrata ordinatur,
pro qualibet forma, iuxta normas communiter servandas (cf. nn.
112-198
), iis tamen servatis aut mutatis quae infra
exponentur.

206. Nemo umquam ad concelebrandum accedat neque
admittatur incepta iam Missa.

207. In presbyterio
parentur:



  1. sedes et libelli pro sacerdotibus concelebrantibus;

  2. in abaco: calix sufficientis magnitudinis, aut plures
    calices.
208. Si in Missa concelebrata diaconus non adsit,
munera ipsi propria ab aliquibus concelebrantibus perficiuntur.

Si
neque alii ministri adsint, partes ipsis propriae aliis fidelibus idoneis
committi possunt; secus ab aliquibus concelebrantibus
absolvuntur.

209. Concelebrantes in secretario, vel alio loco
apto, sacras vestes induunt, quas sumere solent cum Missam singuli celebrant.
Accedente tamen iusta causa, v. gr. frequentiore concelebrantium numero et
deficientia paramentorum, concelebrantes, excepto semper celebrante
principali, omittere possunt casulam seu planetam, adhibita stola super
albam.


Ritus initiales

210. Omnibus
rite dispositis, fit de more processio per ecclesiam ad altare. Sacerdotes
concelebrantes incedunt ante celebrantem principalem.

211. Cum
ad altare pervenerint, concelebrantes et celebrans principalis, facta profunda
inclinatione, altare osculo venerantur, deinde sedem sibi assignatam petunt.
Celebrans vero principalis crucem et altare, pro opportunitate, incensat, ac
deinde sedem petit.


Liturgia verbi

212.
Durante liturgia verbi concelebrantes locum suum occupant et sedent et surgunt
eadem ratione ac celebrans principalis.

Quando praeest Episcopus,
presbyter, qui, absente diacono, Evangelium proclamat ab eo petit et accipit
benedictionem. Quod tamen non fit in concelebratione cui presbyter
praeest.

213. Homiliam habet de more celebrans principalis, vel
unus e concelebrantibus.


Liturgia
eucharistica


214. Praeparatio donorum (cf. nn.
139-145
) perficitur a celebrante principali, aliis concelebrantibus suis
locis manentibus.

215. Post dictam a celebrante principali
orationem super oblata, concelebrantes ad altare accedunt et circa illud
consistunt, ita tamen ut impedimento non sint in ritibus peragendis, et actio
sacra a fidelibus bene conspiciatur, neque impedimento sint diacono quando ad
altare, ratione sui ministerii, accedere debet.

Si adsunt sacerdotes
concelebrantes, diaconus eodem suo ministerio prope altare fungatur, quando
opus est calici et Missali ministrando. Attamen, quantum fieri potest stat
aliquantulum retro, post eos.


De modo proferendi Precem
eucharisticam


216. Praefatio cantatur vel dicitur a solo
sacerdote celebrante principali; Sanctus vero ab omnibus concelebrantibus una
cum populo et schola cantatur vel recitatur.

217. Sanctus
expleto, sacerdotes concelebrantes Precem eucharisticam modo infra descripto
prosequuntur. Solus celebrans principalis gestus facit, nisi aliter
notetur.

218. Partes quae ab omnibus concelebrantibus simul
proferuntur, et praesertim consecrationis verba, quae exprimere omnes
tenentur, in recitatione ita dicendae sunt, ut eas concelebrantes submissa
voce proferant et vox celebrantis principalis clare audiatur. Hac ratione
textus a populo facilius percipitur.

Partes ab omnibus
concelebrantibus simul dicendae, quae notis in Missali ornantur, laudabiliter
cantu proferuntur.


Prex eucharistica I, seu Canon
Romanus


219. In Prece eucharistica I, seu Canone Romano
Te ígitur a solo celebrante principali, extensis manibus,
dicitur.

220. Meménto vivorum et Communicántes uni alterive e
sacerdotibus concelebrantibus committi convenit, qui solus has preces, manibus
extensis, et elata voce profert.

221. Hanc ígitur a solo
celebrante principali iterum dicitur, manibus extensis.

222. A
Quam oblatiónem usque ad Súpplices, celebrans principalis gestus facit, omnes
vero concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:



  1. Quam oblatiónem, manibus ad oblata extensis;

  2. Qui prídie, Símili modo, manibus iunctis;

  3. verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad
    calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac
    postea profunde se inclinantes;

  4. Unde et mémores et Supra quae, manibus extensis;

  5. Súpplices, inclinati et manibus iunctis usque ad verba ex hac altáris
    participatióne, ac deinde erecti et se signantes ad verba omni benedictióne
    caelésti et grátia repleámur.
223. Meménto defunctorum et
Nobis quoque peccatóribus uni alterive e concelebrantibus committi convenit,
qui solus ea, manibus extensis, et elata voce profert.

224. Ad
verba Nobis quoque peccatóribus omnes concelebrantes pectus sibi
percutiunt.

225. Per quem haec ómnia a solo celebrante
principali dicitur.


Prex eucharistica
II


226. In Prece eucharistica II Vere Sanctus a solo
celebrante principali, extensis manibus, profertur.

227. Ab Haec
ergo dona usque ad Et súpplices omnes concelebrantes omnia simul proferunt,
hoc modo:



  1. Haec ergo dona, manibus ad oblata extensis;

  2. Qui cum passióni et Símili modo, manibus iunctis;

  3. verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad
    calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac
    postea profunde se inclinantes;

  4. Mémores ígitur atque Et súpplices, manibus extensis.
228.
Intercessiones pro vivis: Recordáre, Dómine, et pro defunctis: Meménto étiam
fratrum nostrórum, uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui
solus eas, manibus extensis, profert.


Prex eucharistica
III


229. In Prece eucharistica III Vere Sanctus a solo
celebrante principali, extensis manibus, profertur.

230. A
Súpplices ergo te, Dómine, usque ad Réspice, quáesumus, omnes concelebrantes
omnia simul proferunt hoc modo:



  1. Súpplices ergo te, Dómine, manibus ad oblata extensis;

  2. Ipse enim in qua nocte tradebátur et Símili modo, manibus iunctis;

  3. verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad
    calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac
    postea profunde se inclinantes;

  4. Mémores ígitur et Réspice, quáesumus, manibus
    extensis.
231. Intercessiones: Ipse nos et Haec hostia nostrae
reconciliatiónis uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus
eas, manibus extensis, profert.


Prex eucharistica
IV


232. In Prece eucharistica IV verba Confitémur tibi,
Pater sancte, usque ad omnem sanctificatiónem compléret, a solo celebrante
principali, extensis manibus, proferuntur.

233. A Quáesumus
ígitur, Dómine, usque ad Réspice, Dómine, omnes concelebrantes omnia simul
proferunt, hoc modo:



  1. Quáesumus ígitur, Dómine, manibus ad oblata extensis;

  2. Ipse enim, cum hora venísset et Símili modo, manibus iunctis;

  3. verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad
    calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac
    postea profunde se inclinantes;

  4. Unde et nos et Réspice, Dómine, manibus extensis.
234.
Intercessiones: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, uni e concelebrantibus
committi convenit, qui solus eas, manibus extensis,
profert.

235. Quoad alias Preces eucharisticas a Sancta Sede
approbatas, serventur normae pro singulis statutae.

236.
Doxologia finalis Precis eucharisticae solummodo a sacerdote celebrante
principali una cum aliis concelebrantibus profertur, non autem a
fidelibus.


Ritus Communionis

237.
Deinde celebrans principalis, iunctis manibus, dicit monitionem ante orationem
dominicam ac deinde, manibus extensis, una cum ceteris concelebrantibus, qui
et manus extendunt, et cum populo ipsam orationem
dominicam.

238. Líbera nos dicitur a solo celebrante principali,
manibus extensis. Omnes concelebrantes, una cum populo, acclamationem finalem
proferunt: Quia tuum est regnum.

239. Post monitionem diaconi
vel, eo absente, unius e concelebrantibus: Offérte vobis pacem, omnes sibi
invicem pacem tradunt. Qui propiores sunt celebranti principali pacem ab ipso
recipiunt ante diaconum.

240. Dum Agnus Dei profertur, diaconi
vel aliqui e concelebrantibus celebrantem principalem adiuvare possunt ad
hostias frangendas, sive pro concelebrantium sive pro populi
Communione.

241. Immixtione peracta, solus celebrans principalis
dicit secreto orationem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel
Percéptio.

242. Oratione ante Communionem expleta, celebrans
principalis genuflectit et paulum recedit. Concelebrantes vero unus post alium
ad medium altaris accedunt, genuflectunt et Corpus Christi reverenter ex
altari accipiunt, atque manu dextera illud tenentes, eique manum sinistram
supponentes, ad loca sua recedunt. Possunt tamen concelebrantes suis locis
remanere et Corpus Christi e patena sumere, quam celebrans principalis aut
unus vel plures e concelebrantibus tenent, ante ipsos transeundo, vel etiam,
tradendo patenam sequenti et ita usque ad ultimum.

243. Deinde
celebrans principalis accipit hostiam in eadem Missa consecratam, eamque
aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad
populum dicit: Ecce Agnus Dei, et prosequitur cum concelebrantibus et populo,
dicens: Dómine, non sum dignus.

244. Deinde celebrans
principalis, ad altare versus, secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in
vitam aetérnam, et Corpus Christi reverenter sumit. Similiter faciunt
concelebrantes seipsos communicantes. Post eos diaconus a celebrante
principali Corpus Domini accipit.

245. Sanguis Domini sumi
potest vel ex ipso calice directe bibendo, vel per intinctionem, vel cum
calamo, vel cum cochleari.

246. Si Communio fit bibendo directe
ex calice, unus ex his modis potest adhiberi:



  1. Celebrans principalis accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi
    custódiat me in vitam aetérnam, et paulum Sanguinis sumit et calicem diacono
    vel concelebranti tradit. Communionem fidelibus deinde distribuit (cf.
    nn. 160-162
    ).

    Concelebrantes unus post alium, vel bini si duo
    calices adhibentur, ad altare accedunt, genuflectunt, Sanguinem sumunt,
    labrum calicis abstergunt et ad suam sedem redeunt.


  2. Celebrans principalis Sanguinem Domini sumit de more stans in medio
    altaris.

    Concelebrantes vero Sanguinem Domini sumere possunt locis
    suis manendo et ex calice ipsis a diacono, vel ab uno concelebrante oblato,
    bibendo; aut etiam, tradendo sibi deinceps calicem. Calix semper abstergitur
    vel ab eo qui bibit vel ab illo qui calicem praesentat. Singuli, cum
    communicaverint, ad suam sedem redeunt.
247. Diaconus totum
Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter sumit, adiuvantibus, si
casus fert, aliquibus concelebrantibus, dein calicem ad abacum transfert,
ibique ipse vel acolythus rite institutus more solito eum purificat, abstergit
et componit (cf. n. 183).

248. Communio concelebrantium
ita etiam potest ordinari, ut singuli super altare Corpori et, statim postea,
Sanguini Domini communicent.

Hoc in casu, celebrans principalis sub
utraque specie Communionem more solito sumit (cf. n. 158), servato
tamen ritu pro Communione calicis singulis in casibus electo, quem ceteri
concelebrantes sequantur.

Communione autem celebrantis principalis
peracta, calix ad latus altaris super aliud corporale deponitur.
Concelebrantes unus post alium ad medium altaris accedunt, genuflectunt et
Corpori Domini communicant; transeunt deinde ad latus altaris, et Sanguinem
Domini sumunt, iuxta ritum pro Communione calicis electum, ut supra dictum
est.

Eodem modo ac supra fiunt et Communio diaconi et purificatio
calicis.

249. Si Communio concelebrantium fit per intinctionem,
celebrans principalis more solito Corpus et Sanguinem Domini sumit, attendens
tamen ut in calice satis Sanguinis remaneat ad Communionem concelebrantium.
Diaconus deinde, vel unus e concelebrantibus, calicem aut in medio altaris,
aut ad latus eius super aliud corporale, una cum patena continente particulas
hostiae, opportune disponit.

Concelebrantes, unus post alium, ad
altare accedunt, genuflectunt, particulam accipiunt, eam partim in calicem
intingunt et, patenam ori submittentes, intinctam particulam sumunt, ac deinde
ad loca sua recedunt ut initio Missae.

Per intinctionem Communionem
accipit etiam diaconus, qui Amen respondet concelebranti sibi dicenti: Corpus
et Sanguis Christi. Diaconus autem ad altare totum Sanguinem qui remansit
sumit, adiuvantibus, si casus fert, aliquibus concelebrantibus, calicem ad
abacum transfert, ibique ipse vel acolythus institutus more solito eum
purificat, abstergit et componit.


Ritus
conclusionis


250. Cetera usque ad finem Missae fiunt de
more (cf. nn. 166-169) a celebrante principali, concelebrantibus suis
sedibus remanentibus.

251. Antequam ab altari discedant, altari
profundam inclinationem faciunt. Celebrans vero principalis altare de more
osculo veneratur.



III. De Missa, Cui Unus Tantum Minister
Assistit

252. In Missa quae celebratur a sacerdote cui unus tantum minister
assistit et respondet, servatur ritus Missae cum populo (cf. nn.
120-169
), ministro, pro opportunitate, partes populi
proferente.

253. Si tamen minister est diaconus, ipse munera
sibi propria peragit (cf. nn. 171-186), necnon alias partes populi
adimplet.

254. Celebratio sine ministro vel aliquo saltem fideli
non fiat nisi iusta et rationabili de causa. Hoc in casu salutationes,
monitiones et benedictio in fine Missae omittuntur.

255. Ante
Missam calix paratur sive super abacum iuxta altare, sive super altare ad
latus dexterum, missale vero ad latus sinistrum opportune collocari
potest.


Ritus initiales

256. Sacerdos,
facta altari profunda inclinatione, stans ante altare, signat se signo crucis,
dicens: In nómine Patris; conversus ad ministrum, eum salutat, unam e formulis
propositis eligendo; et peragit actum paenitentialem.

257.
Deinde accedit ad altare idque osculo veneratur; vertit se deinde ad missale
in latere sinistro altaris, ubi remanet usque ad expletam orationem
universalem.

258. Tunc legit antiphonam ad introitum; et dicit
Kýrie et Glória, iuxta rubricas.

259. Deinde, manibus iunctis,
dicit Orémus et, interposita mora convenienti, manibus extensis, profert
collectam. In fine minister acclamat: Amen.


Liturgia
verbi


260. Lectiones, quantum fieri potest, ex ambone
vel ex pluteo proferuntur.

261. Dicta collecta, minister legit
primam lectionem et psalmum, et, quando dicenda est, secundam lectionem atque
versum ad Allelúia vel alterum cantum.

262. Deinde sacerdos,
inclinatus, dicit: Munda cor meum, et legit Evangelium. In fine dicit: Verbum
Dómini, cui minister respondet: Laus tibi, Christe. Sacerdos deinde librum
osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

263.
Sacerdos postea symbolum, iuxta rubricas, una cum ministro
recitat.

264. Sequitur oratio universalis, quae etiam in hac
Missa dici potest, sacerdote intentiones proferente, ministro
respondente.


Liturgia eucharistica

265.
In liturgia eucharistica omnia fiunt sicut in Missa cum populo, praeter ea
quae sequuntur.

266. Expleta acclamatione in fine embolismi qui
sequitur Orationem dominicam, sacerdos dicit orationem Dómine Iesu Christe,
qui dixísti; ac deinde subiungit: Pax Dómini sit semper vobíscum, cui minister
respondet: Et cum spíritu tuo. Pro opportunitate sacerdos dat pacem
ministro.

267. Deinde, dum dicit Agnus Dei cum ministro,
sacerdos frangit hostiam super patenam. Expleto Agnus Dei, facit immixtionem,
dicens secreto: Haec commíxtio.

268. Post immixtionem, sacerdos
dicit secreto orationem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio;
deinde genuflectit, hostiam accipit et, si minister Communionem recipit,
versus ad eum et hostiam aliquantulum elevatam super calicem tenens, dicit:
Ecce Agnus Dei et cum ipso semel subdit: Dómine, non sum dignus. Deinde, ad
altare conversus, Corpus Christi sumit. Si vero minister Communionem non
recipit, facta genuflexione, sacerdos hostiam accipit et, ad altare conversus,
semel dicit secreto: Dómine, non sum dignus, et Corpus Christi custódiat ac
dein Christi Corpus sumit. Deinde accipit calicem et secreto dicit: Sanguis
Christi custódiat me in vitam aetérnam et Sanguinem sumit.

269.
Antequam Communionem det ministro, sacerdos dicit antiphonam ad
Communionem.

270. Sacerdos calicem purificat ad latus altaris
aut ad abacum. Si calix ad altare purificatur, potest ad abacum a ministro
deferri, aut super altare ad latus reponi.

271. Purificatione
calicis expleta, oportet ut sacerdos aliquam pausam silentii servet; postea
vero dicit orationem post Communionem.


Ritus
conclusionis


272. Ritus conclusionis perficiuntur sicut
in Missa cum populo, Ite, missa est omisso. Sacerdos altare de more osculo
veneratur et, facta profunda inclinatione cum ministro, recedit.



IV. Quaedam Normae Generaliores
Pro
Omnibus Formis Missae

De veneratione altaris et Evangeliarii

273.
Iuxta morem traditum, veneratio altaris et Evangeliarii osculo perficitur.
Attamen, ubi huiusmodi signum non congruit cum traditionibus aut ingenio
alicuius regionis, ibi est Conferentiae Episcoporum aliud signum statuere in
vicem illius adhibendum, consentiente Sede Apostolica.


De
genuflexione et inclinatione


274. Genuflexio, quae fit
dextero genu flectendo usque ad terram, adorationem significat; ideoque
reservatur Ss.mo Sacramento, et sanctae Cruci inde a sollemni adoratione in
Actione liturgica feriae VI in Passione Domini, usque ad initium Vigiliae
paschalis.

In Missa tres genuflexiones fiunt a sacerdote celebrante,
hoc est: post ostensionem hostiae, post ostensionem calicis et ante
Communionem. Peculiaritates in Missa concelebrata servandae suis locis
notantur (cf. nn. 210-251).

Si vero tabernaculum cum SS.mo
Sacramento sit in presbyterio, sacerdos, diaconus et alii ministri
genuflectunt, cum ad altare perveniunt, vel ab eo recedunt, non autem durante
ipsa Missae celebratione.

Secus genuflectunt omnes qui ante Ss.mum
Sacramentum transeunt, nisi processionaliter incedant.

Ministri qui
crucem processionalem vel cereos deferunt, loco genuflexionis inclinationem
capitis faciunt.

275. Inclinatione significatur reverentia et
honor quae personis ipsis vel eorum signis tribuitur. Duae species
inclinationum habentur, scilicet capitis et corporis:



  1. Inclinatio capitis fit cum tres Divinae Personae simul nominantur, et ad
    nomen Iesu, beatae Mariae Virginis et Sancti in cuius honorem celebratur
    Missa.

  2. Inclinatio corporis: seu inclinatio profunda, fit: ad altare; ad
    orationes Munda cor meum et In spíritu humilitátis; in symbolo ad verba Et
    incarnátus est; in Canone Romano ad verba Súpplices te rogamus. Eadem
    inclinatio fit a diacono, cum petit benedictionem ante proclamationem
    Evangelii. Sacerdos insuper parum se inclinat cum, in consecratione, verba
    Domini profert.
De incensatione

276.
Thurificatio seu incensatio reverentiam exprimit et orationem, ut in Sacra
Scriptura significatur (cf. Ps. 140, 2; Apoc. 8,
3).

Incensum ad libitum adhiberi potest in qualibet forma
Missae:



  1. durante processione ingressus;

  2. initio Missae, ad crucem et altare thurificandum;

  3. ad processionem et ad proclamationem Evangelii;

  4. pane et calice super altare depositis, ad thurificanda oblata, crucem et
    altare, necnon sacerdotem et populum;

  5. ad ostensionem hostiae et calicis post
    consecrationem.
277. Sacerdos, cum incensum ponit in
thuribulum, illud benedicit signo crucis, nihil dicens.

Ante et post
thurificationem fit profunda inclinatio personae vel rei quae incensatur,
altari et oblatis pro Missae sacrificio exceptis.

Tribus ductibus
thuribuli incensantur: Ss.mum Sacramentum, reliquia sanctae Crucis et imagines
Domini publicae venerationi expositae, oblata pro Missae sacrificio, crux
altaris, Evangeliarium, cereus paschalis, sacerdos et populus.

Duobus
ductibus incensantur reliquiae et imagines Sanctorum publicae venerationi
expositae, et quidem initio tantum celebrationis, cum incensatur
altare.

Altare incensatur singulis ictibus hoc modo:



  1. si altare est a pariete seiunctum, sacerdos illud circumeundo
    incensat;

  2. si vero altare non est a pariete seiunctum, sacerdos transeundo incensat
    primo partem dexteram, deinde partem sinistram.
Crux, si est super
altare vel apud ipsum, thurificatur ante altaris incensationem, secus cum
sacerdos transit ante ipsam.

Oblata incensat sacerdos tribus ductibus
thuribuli, ante incensationem crucis et altaris, vel signum crucis super
oblata thuribulo producens.


De
purificatione


278. Quoties aliquod fragmentum hostiae
digitis adhaeserit, praecipue post fractionem vel fidelium Communionem,
sacerdos digitos super patenam abstergat vel pro necessitate abluat. Similiter
fragmenta, si quae extra patenam sint, colligat.

279. Vasa sacra
purificantur a sacerdote vel a diacono vel ab acolytho instituto post
Communionem vel post Missam, quantum fieri potest ad abacum. Purificatio
calicis fit cum aqua vel cum aqua et vino, quae ab ipso qui purificat,
sumitur. Patena de more purificatorio detergeatur.

Attendendum est ut
quod de Sanguine Christi post Communionis distributionem forte remanet statim
ex integro sumatur ad altare.

280. Si hostia vel aliqua
particula dilabatur, reverenter accipiatur; si quid vero Sanguinis fundatur,
locus ubi ceciderit aqua lavetur, et haec aqua postea in sacrarium in
sacristiam collocatum mittatur.


De Communione sub utraque
specie


281. Formam ratione signi pleniorem habet sacra
Communio cum fit sub utraque specie. In ea enim forma signum eucharistici
convivii perfectius elucet, et clarius exprimitur voluntas qua novum et
aeternum testamentum in Sanguine Domini ratum habetur, necnon ratio inter
convivium eucharisticum et convivium eschatologicum in regno
Patris.103

282. Curent sacri pastores fidelibus, qui
ritum participant, vel ei intersunt, aptiore quo fieri potest modo doctrinam
catholicam de forma sacrae Communionis in mentem revocare iuxta Concilium
Tridentinum. In primis christifideles moneant fidem catholicam docere etiam
sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque Sacramentum
sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad
salutem eos defraudari qui unam speciem solam
recipiant.104

Doceant insuper Ecclesiam potestatem habere in
Sacramentorum dispensatione, salva eorum substantia, statuendi vel mutandi
quae ipsorum venerationi vel suscipientium utilitati pro rerum, temporum et
locorum varietate magis expedire iudicaverit.105 Simul tamen
fideles moneantur ut sacrum ritum, quo signum eucharistici convivii plenius
elucet, impensius participare velint.

283. Communio sub utraque
specie permittitur, praeter casus in libris ritualibus expositos:



  1. sacerdotibus qui sacrum celebrare vel concelebrare non possunt;

  2. diacono et ceteris qui aliquod officium in Missa implent;

  3. sodalibus communitatum in Missa conventuali vel in illa quae
    «communitatis» dicitur, alumnis seminariorum, omnibus qui exercitiis
    spiritualibus vacant vel conventum spiritualem aut pastoralem
    participant.
Episcopus dioecesanus normas circa Communionem sub
utraque specie pro sua dioecesi definire potest, etiam in ecclesiis
religiosorum et in parvis coetibus servandas. Eidem Episcopo facultas datur
Communionem sub utraque specie permittendi, quoties id sacerdoti celebranti
opportunum videatur, dummodo fideles bene instructi sint et absit omne
periculum profanationis Sacramenti vel ritus difficilior evadat, ob
multitudinem participantium aliamve causam.

Quod autem ad modum
distribuendi fidelibus sacram Communionem sub utraque specie, et ad facultatis
extensionem Conferentiae Episcoporum normas edere possunt, actis a Sede
Apostolica recognitis.

284. Cum Communio sub utraque specie
distribuitur:



  1. ad calicem de more ministrat diaconus, vel, eo absente, presbyter; vel
    etiam acolythus rite institutus aut alius minister extraordinarius sacrae
    Communionis; aut fidelis, cui, in casu necessitatis, hoc officium ad actum
    concreditur;

  2. quod de Sanguine forte remanet sumitur ad altare a sacerdote, vel
    diacono, vel ab acolytho rite instituto, qui calici ministravit et vasa
    sacra more solito purificat, abstergit et componit.
Fidelibus, qui
forte sub specie tantum panis communicare volunt, sacra Communio hac forma
praebeatur.

285. Ad Communionem sub utraque specie
distribuendam, parentur:



  1. si Communio calicis fit bibendo directe ex calice, vel calix
    sufficientis magnitudinis, vel plures calices, cauto semper tamen ut
    praevideatur ne copia Sanguinis Christi plus aequo remaneat in fine
    celebrationis sumenda;

  2. si per intinctionem fit, hostiae ne sint nimis tenues neque nimis
    parvae, sed paulum spissiores solito, ut, Sanguine partim intinctae, possint
    commode distribui.
286. Si Communio Sanguinis fit bibendo e
calice, communicandus postquam Corpus Christi accepit, transit ad calicis
ministrum et stat coram eo. Minister dicit: Sanguis Christi; communicandus
respondet: Amen, et minister porrigit ei calicem, quem communicandus ipse
manibus suis ori admovet. Communicandus paulum e calice bibit, eum ministro
restituit et recedit; minister autem labrum calicis purificatorio
abstergit.

287. Si Communio calicis fit per intinctionem,
communicandus, patinam sub ore tenens, accedit ad sacerdotem, qui calicem
tenet et ad cuius latus sistit minister qui vas cum sacris particulis
sustinet. Sacerdos hostiam accipit, partem eius in calicem intingit et eam
ostendendo dicit: Corpus et Sanguis Christi; communicandus respondet: Amen, a
sacerdote Sacramentum ore recipit, ac postea recedit.



Caput V



De Ecclesiarum Dispositione Et Ornatu
Ad
Eucharistiam Celebrandam


I. Principia
Generalia


288. Ad Eucharistiam celebrandam,
populus Dei plerumque in ecclesiam congregatur vel, ea deficiente aut
insufficiente, in alium locum honestum qui tamen sit tanto mysterio dignus.
Ecclesiae igitur, aliave loca, ad sacram actionem exsequendam et ad fidelium
actuosam participationem obtinendam apta sint. Aedes sacrae insuper et res ad
cultum divinum pertinentes vere sint dignae, pulchrae, atque rerum supernarum
signa et symbola.106

289. Proinde, Ecclesia nobile
subsidium artium continenter quaerit, et omnium gentium atque regionum artis
significationes admittit.107 Immo, sicut studet artis opera atque
thesauros a saeculis anteactis tradita servare108 et, quatenus opus
est, novis necessitatibus aptare, nova cuiusque aetatis indoli consona
promovere contendit.109

Quapropter in instituendis
artificibus necnon in seligendis operibus in ecclesiam admittendis, vera artis
praestantia exquiratur, quae fidem et pietatem alat et cum veritate
significationis et finis cui destinatur
congruat.110

290. Ecclesiae omnes dedicentur vel
saltem benedicantur. Cathedrales tamen et paroeciales ecclesiae solemni ritu
dedicentur.

291. Ad sacras aedes recte exstruendas, reficiendas
atque disponendas, omnes quorum interest Commissionem dioecesanam de sacra
Liturgia et de Arte sacra consulant. Episcopus autem dioecesanus eiusdem
Commissionis consilio et adiutorio utatur, quando agitur de normis in hac re
tradendis, aut de novarum aedium adumbrationibus approbandis aut de quibusdam
quaestionibus nonnullius momenti
diiudicandis.111

292. Ornatus ecclesiae ad nobilem
ipsius simplicitatem conferat, potius quam ad pompam. In elementis autem
seligendis quae ad ornatum pertinent, rerum veritas curetur, atque eo
contendatur, ut ad fidelium institutionem conferat et ad dignitatem totius
loci sacri.

293. Apta ecclesiae eiusque adiunctorum dispositio,
quae necessitatibus nostrae aetatis opportune respondeat, requirit ut non ea
solummodo curentur quae ad sacras actiones celebrandas directius pertineant,
sed ut ea quoque praevideantur, quae ad fidelium convenientem commoditatem
tendunt, quaeque in locis ubi populus congregatur habitualiter praevideri
solent.

294. Populus Dei, qui ad Missam congregatur, cohaerentem
et hierarchicam habet ordinationem, quae diversis ministeriis diversaque
actione pro singulis celebrationis partibus exprimitur. Generalis itaque
dispositio aedis sacrae ea sit oportet quae coetus congregati imaginem
quodammodo prae se ferat, atque congruam omnium ordinationem permittat necnon
rectam muneris exsecutionem uniuscuiusque foveat.

Fideles atque schola
cantorum locum obtinebunt, qui ipsorum actuosam participationem faciliorem
reddat.112

Sacerdos celebrans, diaconus et alii ministri
locum capient in presbyterio. Ibidem parentur sedes concelebrantium; si vero
eorum numerus magnus sit, sedes in alia ecclesiae parte, sed prope altare,
disponantur.

Haec omnia, quamvis hierarchicam dispositionem et munerum
diversitatem exprimere debeant, intimam tamen et cohaerentem unitatem
efficiant, qua unitas totius plebis sanctae clare eluceat. Natura vero et
pulchritudo loci universaeque supellectilis pietatem foveant et sanctitatem
mysteriorum quae celebrantur ostendant.



II. DE PRESBYTERII ORDINATIONE AD
SACRAM SYNAXIM

295. Presbyterium locus est ubi altare exstat, verbum Dei
proclamatur, et sacerdos, diaconus, et alii ministri munus suum exercent. Ab
aula ecclesiae opportune distinguatur aut per aliquam elevationem, aut per
peculiarem structuram et ornatum. Talis autem amplitudinis sit, ut
Eucharistiae celebratio commode peragi et conspici
possit.113


De altari eiusque
ornatu


296. Altare, in quo sacrificium crucis sub signis
sacramentalibus praesens efficitur, est etiam mensa Domini, ad quam
participandam in Missa populus Dei convocatur; atque centrum gratiarum
actionis, quae per Eucharistiam perficitur.

297. Celebratio
Eucharistiae, in loco sacro, peragenda est super altare; extra locum sacrum
vero, etiam super mensam convenientem, peragi potest, retentis semper tobalea
et corporali, cruce et candelabris.

298. Expedit in omni
ecclesia altare fixum inesse, quod Christum Iesum, Lapidem vivum (1
Petr
2, 4; cf. Eph 2, 20), clarius et permanenter significat;
ceteris vero locis, sacris celebrationibus dicatis, altare potest esse
mobile.

Altare fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento
cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero si transferri
possit.

299. Altare maius exstruatur a pariete seiunctum, ut
facile circumiri et in eo celebratio versus populum peragi possit, quod
expedit ubicumque possibile sit. Altare eum autem occupet locum, ut revera
centrum sit ad quod totius congregationis fidelium attentio sponte
convertatur.114 De more sit fixum et dedicatum.

300.
Altare tum fixum tum mobile iuxta ritum in Pontificali Romano descriptum
dedicetur; altare tamen mobile potest tantum benedici.

301.
Iuxta traditum Ecclesiae morem et significationem, mensa altaris fixi sit
lapidea, et quidem ex lapide naturali. Attamen etiam alia materia digna,
solida et affabre effecta, de iudicio Conferentiae Episcoporum, adhiberi
potest. Stipites vero aut basis ad mensam sustentandam ex qualibet materia,
dummodo sit digna et solida, confici possunt.

Altare mobile ex
quibuslibet materiis nobilibus et solidis atque usui liturgico, iuxta
diversarum regionum traditiones et mores, convenientibus, exstrui
potest.

302. Usus deponendi sub altari dedicando reliquias
Sanctorum, etsi non Martyrum, opportune servetur. Caveatur tamen ut de
huiusmodi reliquiarum veritate certo constet.

303. In novis
ecclesiis exstruendis praestat unum altare erigi, quod in fidelium coetu unum
Christum unamque Ecclesiae Eucharistiam significet.

In ecclesiis vero
iam exstructis, quando altare antiquum ita situm est, ut difficilem reddat
participationem populi nec transferri possit sine detrimento valoris artis,
aliud altare fixum, arte confectum et rite dedicatum, exstruatur; et tantum
super illud sacrae celebrationes peragantur. Ne fidelium attentio a novo
altari distrahatur, altare antiquum ne sit peculiari modo
ornatum.

304. Ob reverentiam erga celebrationem memorialis
Domini et erga convivium in quo Corpus et Sanguis Domini praebentur, super
altare ubi celebratur saltem una tobalea albi coloris ponatur, quae ad formam,
mensuram et ornatum quod attinet cum ipsius altaris structura conveniat.


305. In altaris ornatu moderatio servetur.

Tempore
Adventus altare floribus ornetur ea moderatione, quae indoli huius temporis
conveniat, quin tamen plenam laetitiam Nativitatis Domini praeveniat. Tempore
Quadragesimae altare floribus ornari prohibetur. Excipiuntur tamen dominica
Laetare (IV Quadragesimae), sollemnitates et festa.

Florum ornatus
semper sit temperatus, et potius quam supra mensam altaris, circa illud
disponatur.

306. Super enim mensam altaris ea tantummodo quae ad
Missae celebrationem requiruntur deponi possunt, scilicet, Evangeliarium ab
initio celebrationis usque ad Evangelii proclamationem; a praesentatione vero
donorum usque ad purificationem vasorum calix cum patena, pyxis, si necesse
est, tandem corporale, purificatorium, et missale.

Disponantur insuper
modo discreto quae forte ad amplificationem vocis sacerdotis necessaria
sunt.

307. Candelabra, quae pro singulis actionibus liturgicis,
venerationis et festivae celebrationis causa, requiruntur (cf. n. 117),
aut super altare, aut circa ipsum, attenta structura tum altaris tum
presbyterii, opportune collocentur, ita ut totum concinne componatur, neque
fideles impediantur ab iis facile conspiciendis, quae super altare aguntur vel
deponuntur.

308. Item super altare vel prope ipsum crux, cum
effigie Christi crucifixi, habeatur, quae a populo congregato bene
conspiciatur. Expedit ut huiusmodi crux, ad salutiferam Domini passionem in
mentem fidelium revocandam, etiam extra celebrationes liturgicas prope altare
permaneat.


De ambone

309. Dignitas
verbi Dei requirit ut in ecclesia locus congruus exsistat e quo annuntietur,
et ad quem, inter liturgiam verbi, attentio fidelium sponte
convertatur.115

Convenit ut generatim locus huiusmodi sit
ambo stabilis et non simplex pluteus mobilis. Ambo, pro cuiusque ecclesiae
structura, ita dispositus esse debet, ut ministri ordinati et lectores a
fidelibus bene conspici et audiri possint.

Ex ambone unice proferuntur
lectiones, psalmus responsorius atque praeconium paschale; item proferri
possunt homilia et intentiones orationis universalis seu orationis fidelium.
Ambonis dignitas exigit ut ad eum solus minister verbi
ascendat.

Convenit ut novus ambo benedicatur, antequam usui liturgico
destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano
descriptum.116


De sede pro sacerdote celebrante
aliisque sedibus


310. Sedes sacerdotis celebrantis debet
munus eius praesidendi coetui atque orationem dirigendi significare. Proinde
locus eius magis congruus est versus ad populum in vertice presbyterii, nisi
aedis structura vel alia adiuncta id impediant, ex. gr. si propter nimiam
distantiam communicatio inter sacerdotem et coetum congregatum difficilis
evadat, aut si tabernaculum locum habeat in media parte retro altare. Omnis
autem species throni vitetur.117 Convenit ut sedes benedicatur,
antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano
descriptum.118

Item in presbyterio sedes disponantur pro
sacerdotibus concelebrantibus necnon pro presbyteris, qui veste chorali
induti, celebrationi intersunt, quin concelebrent.

Sedes diaconi prope
sedem celebrantis ponatur. Pro aliis ministris sedes ita collocentur, ut clare
distinguantur a sedibus cleri et ipsi munus sibi concreditum facile implere
possint.119



III. DE ECCLESIAE
ORDINATIONE
De locis fidelium

311.
Loca fidelium congrua cura disponantur, ut ipsi oculis et animo sacras
celebrationes debite participare possint. Expedit ut de more scamna seu
sedilia ad eorum usum ponantur. Consuetudo tamen personis quibusdam privatis
sedes reservandi reprobanda est.120 Scamna autem seu sedilia,
praesertim in ecclesiis noviter exstructis, ita disponantur, ut fideles
corporis habitus a diversis celebrationis partibus requisitos facile sumere
possint et expedite ad sacram Communionem recipiendam accedere
valeant.

Caveatur ut fideles sive sacerdotem sive diaconum et lectores
non tantum videre, sed etiam, hodiernis instrumentis technicis adhibitis,
commode audire valeant.


De loco scholae cantorum et
instrumentorum musicorum


312. Schola cantorum, attenta
cuiusque ecclesiae dispositione, ita collocetur, ut clare appareat eius
natura, eam nempe fidelium communitatis congregatae partem esse, et peculiare
munus agere; eiusdem muneris exsecutio facilior evadat; singulis scholae
sodalibus plena in Missa participatio, idest participatio sacramentalis,
commode permittatur.121

313. Organum aliaque
instrumenta musica legitime probata apto loco collocentur, ut tum scholae tum
populo cantanti subsidio esse possint, atque, si sola pulsentur, commode ab
omnibus audiri queant. Convenit ut organum benedicatur, antequam usui
liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano
descriptum.122

Tempore Adventus organum aliaque musica
instrumenta adhibeantur ea moderatione, quae indoli huius temporis conveniat,
quin tamen plenam laetitiam Nativitatis Domini praeveniat.

Tempore
Quadragesimae sonus organi aliorumque instrumentorum permittitur tantum ad
cantum sustentandum. Excipiuntur tamen dominica Laetáre (IV Quadragesimae),
sollemnitates et festa.


De loco asservationis sanctissimae
eucharistiae


314. Pro cuiusque ecclesiae structura et
iuxta legitimas locorum consuetudines, Ss.mum Sacramentum asservetur in
tabernaculo in parte ecclesiae pernobili, insigni, conspicua, decore ornata,
et ad orationem apta.123

Tabernaculum de more unicum sit,
inamovibile, materia solida atque inviolabili non transparenti confectum, et
ita clausum ut quam maxime periculum profanationis vitetur.124
Convenit insuper ut benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta
ritum in Rituali Romano descriptum.125

315. Ratione
signi magis congruit ut in altari in quo Missa celebratur non sit tabernaculum
in quo Ss.ma Eucharistia asservatur.126

Praestat proinde
tabernaculum collocari, de iudicio Episcopi dioecesani:



  1. aut in presbyterio, extra altare celebrationis, forma et loco magis
    convenientibus, non excluso vetere altari quod ad celebrationem amplius non
    adhibetur (n. 306).

  2. aut etiam in aliquo sacello ad privatam fidelium adorationem et
    precationem idoneo,127 quod sit cum ecclesia organice coniunctum
    et christifidelibus conspicuum.
316. Secundum traditam
consuetudinem, iuxta tabernaculum peculiaris perenniter luceat lampas, oleo
vel cera nutrienda, qua indicetur et honoretur Christi
praesentia.128

317. Minime obliviscantur etiam cetera
omnia quae de asservatione Ss.mae Eucharistiae, ad normam iuris
praescribuntur.129


De imaginibus
sacris


318. Ecclesia in terrena Liturgia caelestem illam
praegustando participat, quae in sancta civitate Ierusalem, ad quam peregrina
tendat, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, et memoriam
Sanctorum venerando partem aliquam et societatem cum iis sperat se
habituram.130

Itaque Domini, beatae Mariae Virginis et
Sanctorum imagines, iuxta antiquissimam Ecclesiae traditionem, in aedibus
sacris fidelium venerationi exhibeantur,131 et in aede sacra ita
disponantur ut fideles manuducant ad mysteria fidei quae ibi celebrantur.
Ideoque caveatur ne eorum numerus indiscrete augeatur, hinc ut earum
dispositio debito ordine fiat, ne fidelium attentionem ab ipsa celebratione
avocent.132 Unius autem eiusdemque Sancti plus quam una imago de
more ne habeatur. Generatim in ornamento et dispositione ecclesiae ad imagines
quod attinet, pietati totius communitatis prospiciatur atque pulchritudini et
dignitati imaginum.



Caput VI



De Iis quae Ad Missae
Celebrationem
Requiruntur


I. De Pane Et Vino
Ad Eucharistiam
Celebrandam
319. Exemplum Christi secuta, Ecclesia
panem et vinum cum aqua ad celebrandum dominicum convivium semper
adhibuit.

320. Panis ad Eucharistiam celebrandam debet esse mere
triticeus, recenter confectus, et secundum antiquam Ecclesiae latinae
traditionem, azymus.

321. Ratio signi postulat ut materia
celebrationis eucharisticae revera ut cibus appareat. Expedit ergo ut panis
eucharisticus, quamvis azymus et forma tradita confectus, tali modo
efficiatur, ut sacerdos in Missa cum populo celebrata revera hostiam frangere
possit in diversas partes, easque saltem aliquibus fidelibus distribuere.
Parvae tamen hostiae minime excluduntur, quando numerus sacram Communionem
sumentium aliaeque rationes pastorales id exigunt. Gestus autem fractionis
panis, quo simpliciter Eucharistia designabatur tempore apostolico, apertius
manifestabit vim et momentum signi unitatis omnium in uno pane, et caritatis
ex eo quod unus panis inter fratres distribuitur.

322. Vinum pro
celebratione eucharistica debet esse ex genimine vitis (cf. Lc 22, 18),
naturale et merum, idest extraneis substantiis non
admixtum.

323. Sedula cura caveatur ut panis et vinum ad
Eucharistiam destinata perfecto statu conserventur; id est, caveatur ne vinum
acescat, neve panis corrumpatur vel nimis durus fiat, ita ut difficulter
frangi possit.

324. Si post consecrationem aut cum Communionem
sumit, sacerdos animadvertat vinum non fuisse infusum, sed aquam, deposita
aqua in aliquo vase, vinum cum aqua infundat in calicem, illud consecret,
partem narrationis dicens quae ad consecrationem calicis pertinet, quin tamen
teneatur iterum panem consecrare.



II. De Sacra Supellectile in
Genere

325. Sicut pro ecclesiis aedificandis, ita et pro sacra supellectile
universa, Ecclesia genus artis cuiusque regionis admittit, et eas aptationes
recipit, quae cum singularum gentium ingenio et traditionibus congruant,
dummodo omnia usui ad quem ipsa sacra supellex destinatur apte
respondeant.133

Etiam in hac parte sedulo curetur nobilis
illa simplicitas, quae cum arte vera optime copulatur.

326. In
seligendis materiis pro sacra supellectile, praeter eas quae usu traditae
sunt, eae quoque admitti possunt quae, iuxta mentem nostrae aetatis, nobiles
aestimantur, durabiles sunt et usui sacro bene accommodantur. Qua de re iudex
erit Conferentia Episcoporum pro singulis regionibus.



III. De Sacris
Vasis

327. Inter ea quae ad Missam celebrandam requiruntur, speciali
honore habentur vasa sacra, et inter haec calix et patena, in quibus vinum et
panis offeruntur, consecrantur et sumuntur.

328. Vasa sacra ex
metallo nobili conficiantur. Si ex metallo conflata sint quod robiginem
producat vel auro minus nobilis sit, interius plerumque inaurentur.


329. De iudicio Conferentiae Episcoporum, actis ab Apostolica
Sede recognitis, vasa sacra confici possunt etiam aliis ex materiis solidis
et, secundum communem aestimationem cuiusque regionis, nobilibus, ex. gr.
ebure aut aliquibus lignis durioribus, dummodo usui sacro aptae sint. Hoc in
casu, praeferantur semper materiae quae facile non frangantur neque
corrumpantur. Quod valet pro omnibus vasis quae ad hostias recipiendas
destinata sunt, uti patena, pyxis, theca, ostensorium et alia
huiusmodi.

330. Quoad calices aliaque vasa, quae ad recipiendum
Sanguinem Domini destinata sunt, cuppam habeant ex tali materia confectam,
quae liquida non absorbeat. Pes vero ex aliis materiis solidis et dignis
confici potest.

331. Ad hostias consecrandas patena amplior
convenienter adhiberi potest, in qua ponatur panis tum pro sacerdote et
diacono tum pro aliis ministris et fidelibus.

332. Ad formam
vasorum sacrorum quod attinet, artificis est ea opportuniore modo conficere,
qui moribus respondeat singularum regionum dummodo ad usum liturgicum, ad quem
destinantur, singula vasa sint apta, et clare distinguantur ab iis quae usui
cotidiano destinantur.

333. Quoad vasorum sacrorum
benedictionem, serventur ritus in libris liturgicis
praescripti.134

334. Mos servetur exstruendi in
sacristia sacrarium, in quod aqua ablutionis sacrorum vasorum et linteaminum
fundatur (cf. n. 280).



IV. De Sacris
Vestibus

335. In Ecclesia, quae est Corpus Christi, non omnia membra eodem
munere funguntur. Haec diversitas munerum in Eucharistiae celebratione
exterius manifestatur diversitate sacrarum vestium, quae proinde signum
exstare debent muneris cuique ministro proprii. Eaedem tamen sacrae vestes ad
decorem quoque ipsius actionis sacrae conferant oportet. Vestes quibus
sacerdotes et diaconi, necnon ministri laici induuntur opportune
benedicuntur.135

336. Vestis sacra omnibus ministris
ordinatis et institutis cuiusvis gradus communis est alba, circa lumbos
cingulo astringenda, nisi tali modo confecta sit, ut corpori adhaereat etiam
sine cingulo. Antequam vero alba assumatur, si haec habitum communem circa
collum non cooperit, amictus adhibeatur. Alba cum superpelliceo commutari
nequit, ne quidem super vestem talarem, quando casula vel dalmatica, vel,
iuxta normas sola stola sine casula vel dalmatica induenda
est.

337. Sacerdotis celebrantis vestis propria, in Missa
aliisque sacris actionibus quae cum Missa directo conectuntur, est casula seu
planeta, nisi aliud caveatur, super albam et stolam
induenda.

338. Diaconi vestis propria est dalmatica, super albam
et stolam induenda; dalmatica tamen ob necessitatem vel minorem gradum
sollemnitatis omitti potest.

339. Acolythi, lectores, aliique
ministri laici albam vel aliam vestem in singulis regionibus a Conferentia
Episcoporum legitime probatam induere possunt.

340. Stola
defertur a sacerdote circa collum et ante pectus pendens; a diacono vero ab
umero sinistro per transversum super pectus ducitur ad partem dexteram
corporis, ibique retinetur.

341. Pluviale, seu cappa pluvialis,
assumitur a sacerdote in processionibus aliisque actionibus sacris, iuxta
rubricas proprias singulorum rituum.

342. Ad formam sacrarum
vestium quod attinet, Conferentiae Episcoporum possunt definire et proponere
Apostolicae Sedi aptationes, quae necessitatibus et moribus singularum
regionum respondeant.136

343. Ad sacras vestes
conficiendas, praeter traditas materias, fibrae naturales cuiusque loci
propriae adhiberi possunt, necnon aliquae fibrae artificiales, quae
respondeant dignitati actionis sacrae et personae. De qua re iudicabit
Episcoporum Conferentia.137

344. Decet pulchritudinem
et nobilitatem cuiusque vestis non ex abundantia ornamentorum quae
superadduntur exquiri, sed e materia quae adhibeatur et a forma. Ornamenta
autem figuras seu imagines vel symbola praebeant, quae usum sacrum indicent,
remotis iis quae usum sacrum dedeceant.

345. Diversitas colorum
in sacris vestibus eo contendit, ut hinc proprietas mysteriorum fidei
celebrandorum, hinc sensus progredientis vitae christianae, decursu anni
liturgici, efficacius etiam exterius exprimatur.

346. Ad colorem
sacrarum vestium quod attinet, servetur usus traditus, nempe:



  1. Color albus adhibetur in Officiis et Missis temporis paschalis et
    Nativitatis Domini; insuper in celebrationibus Domini, quae non sint de eius
    Passione, beatae Mariae Virginis, SS. Angelorum, Sanctorum non Martyrum, in
    sollemnitatibus Omnium Sanctorum (1 nov.) et S. Ioannis Baptistae (24
    iunii), in festis S. Ioannis Evangelistae (27 dec.), Cathedrae S. Petri (22
    febr.) et Conversionis S. Pauli (25 ian.).

  2. Color ruber adhibetur in dominica Passionis et feria VI Hebdomadae
    sanctae, in dominica Pentecostes, in celebrationibus Passionis Domini, in
    festis nataliciis Apostolorum et Evangelistarum et in celebrationibus
    Sanctorum Martyrum.

  3. Color viridis adhibetur in Officiis et Missis temporis «per annum».

  4. Color violaceus adhibetur tempore Adventus et Quadragesimae. Assumi
    potest etiam in Officiis et Missis defunctorum.

  5. Color niger adhiberi potest, ubi mos est, in Missis defunctorum.

  6. Color rosaceus adhiberi potest, ubi mos est, in dominicis Gaudéte (III
    Adventus) et Laetáre (IV in Quadragesima).
Conferentiae tamen
Episcoporum possunt definire, ad colores liturgicos quod attinet, et proponere
Apostolicae Sedi aptationes, quae necessitatibus et ingenio populorum
respondeant.

347. Missae rituales dicuntur cum colore proprio
vel albo vel festivo; Missae autem pro variis necessitatibus cum colore
proprio diei vel temporis aut cum colore violaceo, si indolem paenitentialem
manifestant, v. gr. nn. 31, 33, 38; Missae votivae cum colore convenienti
Missae quae celebratur aut etiam cum colore proprio diei vel
temporis.



V. De Aliis Rebus Ad Usum
Ecclesiae
Destinatis

348. Praeter vasa sacra aut vestes sacras, pro quibus aliqua
peculiaris materia statuitur, alia supellex, quae aut ipsi usui liturgico
destinatur138 aut quolibet alio modo in ecclesiam admittitur, digna
sit atque respondens fini cui unaquaeque res destinatur.

349.
Peculiari modo curandum est ut libri liturgici, Evangeliarium et Lectionarium
praesertim, quae ad Verbi Dei proclamationem destinantur et proinde peculiari
veneratione gaudent, sint revera in actione liturgica rerum supernarum signa
et symbola, et proinde vere digni, decori et pulchri.

350.
Insuper omni cura attendendum est ad ea quae directe cum altari et
celebratione eucharistica conectuntur, uti sunt, ex. gr. crux altaris et crux
quae in processione defertur.

351. Sedulo contendatur ut etiam
in rebus minoris momenti artis postulata opportune serventur, et nobilis
semper simplicitas cum munditie societur.



Caput VII



De Missa Eiusque Partibus
Elegendis

352. Efficacitas pastoralis celebrationis
profecto augebitur, si textus lectionum, orationum et cantuum necessitatibus
et praeparationi animi et ingenio participantium apte, quantum fieri potest,
respondebunt. Quod obtinetur congrue adhibita multiplici facultate electionis,
quae infra describitur.

Sacerdos proinde, in ordinanda Missa, ad
commune bonum spirituale populi Dei, potius quam ad suam propensionem
attendet. Memor sit insuper huiusmodi electionem partium concordi ratione esse
faciendam cum iis qui partem aliquam in celebratione exercent, fidelibus
minime exclusis, in iis quae ad ipsos magis directo spectant.

Cum vero
multiplex afferatur facultas seligendi diversas Missae partes, necesse est ut
ante celebrationem diaconus, lectores, psalmista, cantor, commentator, schola,
unusquisque pro sua parte, probe sciant quinam textus ad se spectans
adhibeatur, nihilque ex tempore quodammodo eveniat. Harmonica enim ordinatio
et exsecutio rituum multum confert ad componendos fidelium animos ad
Eucharistiam participandam.



I. De Missa
Eligenda

353. In sollemnitatibus sacerdos sequi tenetur calendarium ecclesiae
in qua celebrat.

354. In dominicis, in feriis Adventus,
Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, in festis et memoriis
obligatoriis:



  1. si Missa celebratur cum populo, sacerdos sequatur calendarium ecclesiae
    in qua celebrat;

  2. si Missa celebratur sine populo, sacerdos eligere potest aut calendarium
    ecclesiae aut calendarium proprium.
355. In memoriis ad
libitum:



  1. In feriis Adventus a die 17 ad 24 decembris, diebus infra octavam
    Nativitatis et in feriis Quadragesimae, exceptis feriis IV Cinerum et
    Hebdomadae sanctae, dicitur Missa de die liturgico occurrente; de memoria
    autem in calendario generali eo die forte inscripta sumi potest collecta,
    dummodo non occurrat feria IV Cinerum aut feria Hebdomadae sanctae. In
    feriis temporis paschalis memoriae Sanctorum rite ex integro peragi
    potest.

  2. In feriis Adventus ante diem 17 decembris, in feriis temporis
    Nativitatis a die 2 ianuarii et in feriis temporis paschalis, eligi potest
    aut Missa de feria, aut Missa de Sancto, vel de uno e Sanctis quorum fiat
    memoria, aut Missa de aliquo Sancto eo die in Martyrologio inscripto.

  3. In feriis per annum, eligi potest aut Missa de feria, aut Missa de
    memoria ad libitum forte occurrente, aut Missa de aliquo Sancto eo die in
    Martyrologio inscripto, aut Missa pro variis necessitatibus vel
    votivam.
Si celebrat cum populo, sacerdos curabit ne frequentius et
sine sufficienti causa lectiones omittat singulis diebus in Lectionario pro
feriis assignatas: Ecclesia enim cupit ut ditior mensa verbi Dei paretur
fidelibus.139

Ob eandem causam moderate sumet Missas
defunctorum: quaelibet enim Missa tam pro vivis quam pro defunctis offertur,
et in Prece eucharistica memoria defunctorum habetur.

Ubi autem
fidelibus cordi sunt memoriae ad libitum beatae Mariae Virginis vel Sanctorum,
satisfiat legitimae eorum pietati.

Cum vero facultas datur eligendi
inter memoriam calendario generali inscriptam et memoriam calendario
dioecesano aut religioso insertam, praeoptetur, ceteris paribus et iuxta
traditionem, memoria particularis.



II. De Missae Partibus
Eligendis

356. In seligendis textibus diversarum partium Missae tum de Tempore
tum de Sanctis, serventur normae quae sequuntur.


De
lectionibus


357. Dominicis et sollemnitatibus
assignantur tres lectiones, scilicet Prophetae, Apostoli et Evangelii, quibus
populus christianus ad continuitatem operis salutis, secundum mirabile
propositum divinum, educatur. Hae lectiones stricte adhibeantur.

Festis
vero duae lectiones assignantur. Si tamen festum iuxta normas ad gradum
sollemnitatis elevatur, additur tertia lectio, quae e Communi
desumitur.

In memoriis Sanctorum, nisi habeantur propriae, leguntur de
more lectiones feriae assignatae. In quibusdam casibus proponuntur lectiones
appropriatae, quae scilicet peculiarem aspectum vitae spiritualis aut
actuositatis Sancti in luce ponunt. Usus harum lectionum non est urgendus,
nisi ratio pastoralis revera id suadeat.

358. In Lectionario pro
feriis, lectiones proponuntur pro singulis diebus cuiusque hebdomadae per
universum cursum anni: proinde hae lectiones plerumque sumentur, diebus quibus
sunt assignatae, nisi occurrat sollemnitas vel festum, vel memoria lectiones
appropriatae Novi Testamenti habens, in quibus scilicet mentio fiat de Sancto
celebrato.

Si tamen aliquando lectio continua in hebdomada
intermittitur ob aliquam sollemnitatatem, aliquod festum vel aliquam
peculiarem celebrationem, sacerdoti licebit, prae oculis habita ordinatione
lectionum totius hebdomadae, aut partes omittendas una cum aliis componere aut
statuere quinam textus aliis praeferendi sint.

In Missis pro
peculiaribus coetibus, sacerdoti licebit textus peculiari celebrationi
aptiores eligere, dummodo ex approbati Lectionarii textibus
seligantur.

359. Peculiaris insuper selectio textuum sacrae
Scripturae datur in Lectionario pro Missis ritualibus, in quas aliqua
Sacramenta vel Sacramentalia inseruntur, aut pro Missis, quae pro quibusdam
necessitatibus celebrantur.

Huiusmodi Lectionaria ideo statuta sunt, ut
per aptiorem verbi Dei auditionem fideles ad mysterium quod participant
plenius percipiendum ducantur, et ad incensiorem amorem verbi Dei
instituantur.

Textus proinde, qui in celebratione proferuntur,
determinandi sunt prae oculis habitis tum congrua ratione pastorali tum
eligendi facultate in hac re facta.

360. Datur quandoque forma
longior et forma brevior eiusdem textus. In eligendo inter has duas formas
criterium pastorale prae oculis habeatur. Tunc attendatur oportet ad
facultatem fidelium auscultandi cum fructu lectionem magis vel minus longam;
ad eorum facultatem audiendi textum magis completum, per homiliam
explicandum.

361. Quando autem facultas tribuitur seligendi
inter unum vel alterum textum iam definitum, vel ad libitum propositum,
attendendum erit ad utilitatem participantium, prout nempe agitur de adhibendo
textu, qui facilior est vel magis conveniens coetui congregato, vel de textu
iterando vel reponendo, qui alicui celebrationi tamquam proprius assignatur,
alteri vero tamquam ad libitum adhibendus, quoties utilitas pastoralis id
suadeat.

Quod evenire potest aut quando idem textus diebus
proximioribus iterum legi debeat ex. gr. die dominica et in feria subsequenti
aut quando timeatur ne textus aliquis quasdam gignat difficultates in aliquo
christifidelium coetu. Caveatur tamen ne, in seligendis textibus Scripturae
Sacrae, partes eius permanenter excludantur.

362. Praeter
facultates eligendi quosdam textus aptiores, de quibus supra, facultas fit
Conferentiis Episcoporum, in peculiaribus adiunctis, aliquas aptationes
indicandi ad lectiones quod attinet, ea tamen lege, ut textus seligantur e
Lectionario rite approbato.


De
orationibus


363. In qualibet Missa, nisi aliter notetur,
dicuntur orationes ipsi Missae propriae.

In memoriis Sanctorum, dicitur
collecta propria vel, si deest, de Communi congruenti; orationes vero super
oblata et post Communionem, nisi sint propriae, sumi possunt aut e Communi aut
e feriis temporis currentis.

In feriis autem per annum, praeter
orationes dominicae praecedentis, sumi possunt vel orationes alius dominicae
per annum, vel una ex orationibus pro variis necessitatibus, quae in Missali
recensentur. Semper tamen licebit ex iisdem Missis etiam solam collectam
adhibere.

Hoc modo ditior copia praebetur textuum, quibus precatio
fidelium abundantius nutritur.

In potioribus tamen anni temporibus,
haec accommodatio iam fit per orationes iisdem temporibus proprias, in
Missali, pro singulis feriis, exstantes.


De Prece
eucharistica


364. Plurimae praefationes, quibus Missale
Romanum ditatur, eo spectant ut argumenta gratiarum actionis in Prece
eucharistica plenius eniteant, et variae rationes mysterii salutis pleniore
luce proponantur.

365. Electio inter Preces eucharisticas, quae
in Ordine Missae inveniuntur, his normis opportune regitur:



  1. Prex eucharistica prima, seu Canon Romanus, qui semper adhiberi potest,
    opportunius profertur diebus quibus assignantur Communicántes propria, aut
    in Missis quae Hanc ígitur propriis ditantur, necnon in celebrationibus
    Apostolorum et Sanctorum, quorum mentio fit in ipsa Prece; itemque diebus
    dominicis, nisi, ob rationes pastorales, praeferatur Prex eucharistica
    tertia.

  2. Prex eucharistica secunda, ob peculiares ipsius notas, opportunius
    sumitur diebus infra hebdomadam, vel in peculiaribus rerum adiunctis.
    Quamvis Praefatione propria instructa sit, adhiberi potest etiam cum aliis
    praefationibus; cum iis praesertim quae mysterium salutis compendiose
    repraesentant, v. gr. cum praefationibus communibus. Quando Missa pro aliquo
    defuncto celebratur, adhiberi potest peculiaris formula, suo loco, nempe
    ante Memento etiam proposita.

  3. Prex eucharistica tertia cum qualibet Praefatione dici potest. Eius usus
    praeferatur diebus dominicis et festis. Si autem haec Prex in Missis
    defunctorum adhibeatur, usurpari potest peculiaris formula pro defuncto, suo
    loco inserenda, nempe post verba: Omnes fílios tuos ubíque dispérsos, tibi,
    clemens Pater, miserátus coniúnge.

  4. Prex eucharistica quarta Praefationem immutabilem habet et summarium
    plenius historiae salutis praebet. Adhiberi potest quando Missa Praefatione
    propria caret, et in dominicis «per annum». In hanc Precem, ratione
    structurae, inseri nequit peculiaris formula pro
    defuncto.

De cantibus

366. Cantibus
in Ordine Missae positis, v. gr. ad Agnus Dei, non licet substituere alios
cantus.

367. In eligendis cantibus inter lectiones
occurrentibus, necnon cantibus ad introitum, ad offertorium et ad Communionem,
normae serventur, quae suis locis statuuntur (cf. nn. 40-41, 47-48, 61-64,
74, 87-88
).



Caput VIII



De Missis Et Orationibus Ad Diversa
Et De
Missis Defunctorum


I. De Missis Et Orationibus Ad
Diversa

368. Quoniam liturgia Sacramentorum et Sacramentalium id efficit ut
fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae sanctificetur gratia divina
manante ex mysterio paschali,140 et quoniam Eucharistia est
sacramentum sacramentorum, Missale suppeditat exempla Missarum et orationum,
quae in diversis occasionibus vitae christianae adhiberi possunt pro
necessitatibus totius mundi aut Ecclesiae universae vel
localis.

369. Perspecta ampliore facultate eligendi lectiones et
orationes, expedit ut Missae ad diversa moderate, idest quando opportunitas id
exigit, adhibeantur.

370. In omnibus Missis ad diversa, nisi
aliter expresse caveatur, licet adhibere lectiones feriales, necnon cantus
inter ipsas occurrentes, si cum celebratione conveniant.

371. In
huiusmodi Missis adnumerantur Missae rituales, pro variis necessitatibus, ad
diversa et votivae.

372. Missae rituales cum celebratione
quorundam Sacramentorum vel Sacramentalium conectuntur. Prohibentur in
dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae in sollemnitatibus, in diebus
infra octavam Paschae, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum et in
feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae, servatis insuper normis quae in
libris ritualibus vel in ipsis Missis exponuntur.

373. Missae
pro variis necessitatibus assumuntur quibusdam in rerum adiunctis, sive
interdum sive statis temporibus occurrentibus. Ex his ab auctoritate
competenti seligi possunt Missae pro supplicationibus, quae decursu anni a
Conferentia Episcoporum statuentur.

374. Occurrente aliqua
graviore necessitate vel utilitate pastorali, Missa ipsi conveniens celebrari
potest, de mandato vel licentia Episcopi dioecesani, omnibus diebus, exceptis
sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, diebus infra
octavam Paschae, Commemoratione omnium fidelium defunctorum et feriis IV
Cinerum et Hebdomadae sanctae.

375. Missae votivae de mysteriis
Domini aut in honorem beatae Mariae Virginis vel Angelorum vel cuiusdam Sancti
vel omnium Sanctorum, pro fidelium pietate dici possunt in feriis per annum,
etiamsi occurrit memoria ad libitum. Celebrari tamen nequeunt, tamquam
votivae, Missae quae referuntur ad mysteria vitae Domini vel Beatae Mariae
Virginis, excepta Missa eiusdem Immaculatae Conceptionis, quia eorum
celebratio cohaeret cum anni liturgici cursu.

376. In diebus
quibus occurrit memoria obligatoria aut feria Adventus usque ad diem 16
decembris, temporis Nativitatis a die 2 ianuarii, et temporis paschalis post
octavam Paschatis, Missae pro variis necessitatibus et votivae per se
prohibentur. Si autem aliqua vera necessitas vel utilitas pastoralis id
postulet, in celebratione cum populo adhiberi potest Missa huic necessitati
vel utilitati respondens, de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius sacerdotis
celebrantis.

377. In feriis per annum in quibus occurrunt
memoriae ad libitum vel fit Officium de feria, licet celebrare quamlibet
Missam vel adhibere quamlibet orationem ad diversa, exceptis tamen Missis
ritualibus.

378. Peculiari modo, memoria sanctae Maria in
sabbato commendatur, quia Redemptoris Matri in Liturgia Ecclesiae imprimis et
prae omnibus Sanctis veneratio tribuitur.141



II. De Missis
Defunctorum

379. Sacrificium eucharisticum Paschatis Christi pro defunctis
offert Ecclesia ut, inter se communicantibus omnibus Christi membris, quae
aliis impetrent spiritualem opem, aliis afferant spei
solacium.

380. Inter Missas defunctorum primum locum tenet Missa
exsequialis, quae celebrari potest omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus de
praecepto, feria V Hebdomadae sanctae, Triduo paschali et dominicis Adventus,
Quadragesimae et Paschae, servatis insuper omnibus servandis ad normam
iuris.142

381. Missa defunctorum post acceptum mortis
nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die,
celebrari potest etiam diebus infra octavam Nativitatis, diebus quibus
occurrit memoria obligatoria aut feria quae non sit IV Cinerum aut Hebdomadae
sanctae.

Aliae Missae defunctorum, seu Missae «cotidianae» celebrari
possunt in feriis per annum, in quibus occurrunt memoriae ad libitum vel fit
Officium de feria, dummodo pro defunctis revera
applicentur.

382. In Missis exsequialibus habeatur de more
brevis homilia, secluso tamen quovis genere laudationis funebris.


383. Incitentur fideles, praesertim e familia defuncti, ut
etiam per sacram Communionem sacrificium eucharisticum pro defuncto oblatum
participent.

384. Si Missa exsequialis directo conectitur cum
ritu exsequiarum, dicta oratione post Communionem, et omisso ritu
conclusionis, fit ritus ultimae commendationis seu valedictionis; qui ritus
nonnisi praesente cadavere celebratur.

385. In ordinandis ac
seligendis iis partibus Missae pro defunctis, praesertim Missae exsequialis,
quae variari possunt (ex. gr. orationibus, lectionibus, oratione universali),
prae oculis habeantur, ut par est, rationes pastorales, quoad defunctum, eius
familiam, et astantes. Specialem insuper rationem habeant pastores de iis qui,
per occasionem exsequiarum, liturgicis celebrationibus adsunt vel Evangelium
audiunt, sive sunt acatholici sive catholici qui Eucharistiam numquam vel vix
umquam participant, vel fidem etiam amisisse videntur: sunt enim sacerdotes
ministri Evangelii Christi pro omnibus.



Caput IX



De Aptationibus Quae Episcopis
Eorumque
Conferentiis Competunt


386. Missalis Romani instauratio, ad normam decretorum Concilii
Oecumenici Vaticani II aetate nostra effecta, assidue curavit ut fideles
universi, in celebratione eucharistica, plenam illam, consciam atque actuosam
participationem praestare possint, quae ab ipsius Liturgiae natura postulatur,
et ad quam ipsi fideles, vi suae condicionis, ius habent et
officium.143

Quo autem celebratio normis et spiritui sacrae
Liturgiae plenius respondeat, in hac Institutione et in Ordine Missae
ulteriores quaedam aliquae accommodationes et aptationes proponuntur, quae
iudicio vel Episcopi dioecesani vel Conferentiarum Episcoporum
committuntur.

387. Episcopus dioecesanus, qui ut sacerdos magnus
sui gregis habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo
derivatur et pendet,144 vitam liturgicam fovere, moderari eique
invigilare debet in sua dioecesi. Ipsi, in hac Institutione, committitur
concelebrationis disciplinam moderari (cf. n. 202), normas statuere
circa munus inserviendi sacerdoti ad altare (cf. n. 107), circa sacram
Communionem sub utraque specie distribuendam (cf. 284), circa domos
ecclesiae exstruendas et ordinandas (cf. nn. 291-294). Sed ad ipsum
primarie spectat spiritum sacrae Liturgiae in sacerdotibus, diaconis et
fidelibus alere.

388. Aptationes, de quibus infra, quae
ampliorem coordinationem expetunt, in Conferentia Episcoporum, ad normam
iuris, sunt determinandae.

389. Conferentiis Episcoporum
competit imprimis huius Missalis Romani editionem in probatis linguis
vernaculis apparare atque approbare, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis,
in regionibus ad quas pertinet adhibeatur.

Missale Romanum sive in
textu latino sive in versionibus vernaculis legitime approbatis integre
edendum est.

390. Conferentiarum Episcoporum est aptationes
definire, et actis a Sede Apostolica recognitis, in ipsum Missale introducere,
quae in hac Institutione generali et in Ordine Missae indicantur, uti sunt:




  • fidelium gestus et corporis habitus (cf. supra, nn. 24, 43);

  • gestus venerationis erga altare et Evangeliarium (cf. supra, n.
    274
    );

  • textus cantuum ad introitum, ad praeparationem donorum et ad communionem
    (cf. supra, nn. 48, 74, 87);

  • lectiones e Sacra Scriptura peculiaribus in adiunctis desumendae (cf.
    supra, n. 362
    );

  • forma pro pace tradenda (cf. supra, n. 82);

  • modus sacrae communionis recipiendae (cf. supra, nn. 160-161,
    284
    );

  • materia altaris et sacrae supellectilis, praesertim sacrorum vasorum,
    necnon materia, forma et color vestium liturgicarum (cf. supra, nn. 301,
    329, 332, 342, 345-346, 349
    ).
Directoria vero aut Instructiones
pastorales, quas Conferentiae Episcoporum utiles iudicaverint, praevia
Apostolicae Sedis recognitione, in Missale Romanum, loco opportuno, induci
poterunt.

391. Iisdem Conferentiis spectat versionibus textuum
biblicorum qui in Missae celebratione adhibentur, peculiari cura attendere. Ex
sacra Scriptura enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi
canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina
liturgica effusa sunt, ut ex ea significationem suam actiones et signa
accipiunt.145

Sermo adhibeatur qui captui fidelium
respondeat et publicae proclamationis aptus sit, notis tamen servatis quae
propriae sunt diversis modis loquendi in libris biblicis
adhibitis.

392. Item Conferentiarum Episcoporum erit versionem
aliorum textuum assiduo studio apparare, ut, etiam servata indole cuiusque
linguae, sensus textus primigenii latini plene et fideliter reddatur. In hoc
opere efficiendo, spectare expedit diversa litterarum genera quae in Missa
adhibentur, uti sunt orationes praesidentiales, antiphonae, acclamationes,
responsa, supplicationes litanicae, etc.

Prae oculis habeatur quod
textuum versio non spectat imprimis ad meditationem, sed potius ad
proclamationem vel cantum in actu celebrationis.

Sermo adhibeatur
fidelibus regionis accommodatus, attamen nobilis ac litteraria qualitate
praeditus, firma semper manente necessitate alicuius catechesis de sensu
biblico et christiano nonnullorum verborum et sententiarum.

Praestat
vero, in regionibus eandem linguam habentibus, pro textibus liturgicis,
praesertim vero pro textibus biblicis et pro Ordine Missae eandem versionem,
quantum fieri potest, haberi.146

393. Attento loco
eminenti, quem in celebratione cantus obtinet, utpote liturgiae pars
necessaria vel integralis,147 Conferentiarum Episcoporum est
melodias aptas approbare, praesertim pro textibus Ordinarii Missae, pro populi
responsionibus et acclamationibus, et pro peculiaribus ritibus per annum
liturgicum occurrentibus.

Item iudicari quaenam formae musicales,
melodiae, instrumenta musica in cultum divinum admittere liceat, quatenus usui
sacro vere apta sint vel aptari possint.

394. Oportet ut quaevis
dioecesis suum Calendarium et Proprium Missarum habeat.148
Conferentia vero Episcoporum, pro sua parte, conficiat calendarium proprium
nationis, vel, una cum aliis Conferentiis, calendarium amplioris dicionis, ab
Apostolica Sede approbandum.

In hoc opere perficiendo, maxime servanda
et tuenda est dies dominica, ut primordialis dies festus, exinde aliae
celebrationes, nisi revera sint maximi momenti, ipsi ne
praeponantur.149 Item curetur ne annus liturgicus ex decreto
Concilii Vaticani II recognitus elementis secundariis obscuretur.

In
calendario nationis conficiendo, dies indicentur Rogationum et Quattuor anni
Temporum, et formae et textus ad illas celebrandas,150 aliaeque
peculiares determinationes prae oculis habeantur.

Convenit ut, in
edendo Missali, celebrationes quae toti nationi vel dicioni sunt propriae suo
loco celebrationibus calendarii generalis inserantur, quae vero regioni vel
dioecesi in Appendice particulari locum habeant.

395. Demum, si
fidelium participatio et eorum spirituale bonum varietates et profundiores
aptationes requirant, ut sacra celebratio ingenio et traditionibus diversarum
gentium respondeat, Conferentiae Episcoporum illas Sedi Apostolicae, ad normam
art. 40 Constitutionis de sacra Liturgia proponere poterunt, de ipsius
consensu introducendas, praesertim pro gentibus quibus Evangelium recentius
nuntiatum est.151 Attente serventur peculiares normae quae per
Instructionem «De Liturgia Romana et inculturatione» traditae
sunt.152

Ad modum autem in hac re procedendi, haec
serventur:

Imprimis praevia propositio Sedi Apostolicae particulatim
exponatur, ut, debita facultate concessa, ad singulas aptationes elaborandas
procedatur.

His propositis a Sancta Sede rite approbatis, experimenta
pro temporibus et locis statutis peragentur. Si casus fert, experimenti
tempore expleto, Conferentia Episcoporum aptationum prosecutionem determinabit
et rei maturam formulationem Apostolicae Sedis iudicio
proponet.153

396. Antequam tamen ad novas aptationes,
profundiores praesertim, deveniatur, sedulo curandum erit ut cleri et fidelium
debita institutio sapienter ordinateque promoveatur, facultates iam praevisae
ad effectum ducantur et normae pastorales, spiritui celebrationis
respondentes, plene applicentur.

397. Principium quoque
servetur, iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum
universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia,
sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica et continua
traditione, qui servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad
fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi
respondet.154

Ritus Romanus partem notabilem et
praecellentem liturgici thesauri et patrimonii Ecclesiae catholicae
constituit, cuius divitiae ad bonum universae Ecclesiae iuvant, ita ut earum
amissio ei graviter noceret.

Ritus ille saeculorum decursu non solum
usus liturgicos ex urbe Roma oriundos servavit sed etiam profundo, organico et
harmonico modo alios quosdam in se integravit, qui e consuetudinibus et
ingenio diversorum populorum variarumque Ecclesiarum particularium sive
Occidentis sive Orientis derivabantur, indolem quandam supraregionalem sic
acquirens. Nostris vero temporibus identitas et expressio unitaria huius Ritus
invenitur in editionibus typicis librorum liturgicorum ex auctoritate Summi
Pontificis promulgatis et in libris liturgicis illis respondentibus, a
Conferentiis Episcoporum pro suis dicionibus probatis atque a Sede Apostolica
recognitis.155

398. Norma a Concilio Vaticano II
statuta, ut innovationes in instauratione liturgica ne fiant nisi vera et
certa utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex
formis iam exstantibus organice quodammodo crescant,156 ad ipsius
quoque Ritus Romani inculturationem operandam applicari debet.157
Inculturatio insuper necessariam temporis copiam requirit ne festinatim et
incaute authentica traditio liturgica contaminetur.

Inculturationis
denique inquisitio minime contendit ad novas familias rituales creandas, sed
culturae datae exigentiis consulere eo tamen modo, ut aptationes inductae sive
in Missali sive in aliis libris liturgicis compositae indoli propriae ritus
Romani non sint noxiae.158

399. Itaque Missale
Romanum, quamvis in linguarum diversitate atque in quadam consuetudinum
varietate,159 in posterum servari debet veluti instrumentum et
praeclarum signum integritatis et unitatis ritus Romani.160.



Anmerkungen



  1. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, 17 septembris 1562: Denz-Schönm.
    1738-1759.


  2. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,
    n. 47; cf. Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 3, 28; Decr.
    de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, nn. 2, 4,
    5.


  3. Missa vespertina in Cena Domini, oratio super oblata. Cf.
    Sacramentarium Veronense, ed. L.C. Mohlberg, n. 93.


  4. Cf. Prex eucharistica III.


  5. Cf. Prex eucharistica IV.


  6. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , nn. 7, 47; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, nn. 5, 18.


  7. Cf. Pius XII, Litt. Enc. Humani generis, diei 12 aug. 1950:
    A.A.S. 42 (1950) pp. 570-571; Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium Fidei,
    diei 3 septembris 1969: A.A.S. 57 (1965) pp. 762-769; Sollemnis Professio
    Fidei, diei 30 iunii 1968, nn. 24-26: A.A.S. 60 (1968) pp. 442-443; S.
    Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, nn.
    3 f, 9: A.A.S. 59 (1967) pp. 543, 547.


  8. Cf. Conc. Oecum. Trid., Sessio XIII, 11 octobris 1551: Denz-Schönm.
    1635-1661.


  9. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, n. 2.


  10. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 11.


  11. Ibidem, n. 50.


  12. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, Doctr. de SS. Missae Sacrificio, cap.
    8: Denz-Schönm. 1749.


  13. Ibidem, can. 9: Denz-Schönm. 1759.


  14. Ibidem, cap. 8: Denz-Schönm. 1749.


  15. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 33.


  16. Ibidem, n. 36.


  17. Ibidem, n. 52.


  18. Ibidem, n. 35, 3.


  19. Ibidem, n. 55.


  20. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, Doctr. de SS. Missae Sacrificio, cap.
    6: Denz-Schönm. 1747.


  21. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 55.


  22. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 41; Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 11;
    Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, nn.
    2, 5, 6; Decr. de pastorali Episcoporum munere, Christus Dominus, n.
    30; Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, n. 15; S. Congr.
    Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, nn. 3 e,
    6: A.A.S. 59 (1967) pp. 542, 544-545.


  23. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 10.


  24. Cf. ibidem, n. 102.


  25. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, n. 5; Const. de sacra Liturgia,
    Sacrosanctum Concilium, n. 10.


  26. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , nn. 14, 19, 26, 28, 30.


  27. Cf. ibidem, n. 47.


  28. Cf. ibidem, n. 14.


  29. Cf. ibidem, n. 41.


  30. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, n. 13; Codex Iuris Canonici, can.
    904.


  31. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 59.


  32. Quoad peculiares Missae celebrationes servetur quod statutum est: cf.
    pro Missis in coetibus particularibus: S. Congr. pro Cultu Divino, Instr.
    Actio pastoralis, diei 15 maii 1969: A.A.S. 61 (1969) pp. 806-811;
    pro Missis cum pueris: Directorium de Missis cum pueris, 1 novembris 1973:
    A.A.S. 66 (1974) pp. 30-46; de modo uniendi Horas Officii cum Missa:
    Institutio generalis de Liturgia Horarum, nn. 93-98; de modo uniendi
    quasdam benedictiones et coronationem imaginis beatae Mariae Virginis cum
    Missa: Rituale Romanum, De Benedictionibus, Praenotanda n. 28;
    Ordo coronandi imaginem beatae Mariae Virginis, nn. 10 et 14.


  33. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere,
    Christus Dominus, n. 15; cf. etiam Const. de sacra Liturgia,
    Sacrosanctum Concilium, n. 41.


  34. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 22.


  35. Cf. praesertim Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia,
    Sacrosanctum Concilium, nn. 23, 25; Pauli VI, Const. Ap. Missale
    Romanum
    .


  36. Congr. de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates
    legitimae
    , diei 25 ianuarii 1994: A.A.S. 87 (1995) pp. 288-314.


  37. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, n. 5; Const. de sacra Liturgia,
    Sacrosanctum Concilium, n. 33.


  38. Cf. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, Doctr. de SS. Missae Sacrificio,
    cap. 1: Denz-Schönm. 1740; cf. Paulus VI, Sollemnis professio fidei, diei 30
    iunii 1968, n. 24: A.A.S. 60 (1968) p. 442.


  39. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 7; Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium Fidei, diei 3
    septembris 1965: A.A.S. 57 (1965) p. 764.


  40. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 56.


  41. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , nn. 48, 51; Const. dogm. de divina Revelatione, Dei
    Verbum
    , n. 21; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, n. 4.


  42. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , nn. 7, 33, 52.


  43. Cf. ibidem, n. 33.


  44. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967,
    n. 14: A.A.S. 59 (1967) p. 304.


  45. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , nn. 26-27; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum
    mysterium
    , diei 25 maii 1967, n. 3 d: A.A.S. 59 (1967) p. 542.


  46. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 30.


  47. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967,
    n. 16 a: A.A.S. 59 (1967) p. 305.


  48. S. Augustinus Hipponensis, Sermo 336, 1: PL 38, 1472.


  49. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967,
    nn. 7, 16: A.A.S. 59 (1967) pp. 302, 305.


  50. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 116; cf. etiam ibidem, n. 30.


  51. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 54; cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici,
    diei 26 septembris 1964, n. 90: A.A.S. 56 (1964) p. 897; Instr. Musicam
    sacram
    , diei 5 martii 1967, n. 47: A.A.S. 59 (1967) p. 314.


  52. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 34; cf. etiam n. 21.


  53. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 30.


  54. Cf. ibidem, n. 40; cf. Congr. de Cultu Divino et Disciplina
    Sacramentorum, Instr. Varietates legitimae, diei 25 ianuarii 1994, n.
    41: A.A.S. 87 (1995) p. 304.


  55. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 30; cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram,
    diei 5 martii 1967, n. 17: A.A.S. 59 (1967) p. 305.


  56. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Dies Domini, diei 31 maii 1998,
    n. 50: A.A.S. 90 (1998) p. 745.


  57. Cf. infra pp. 000-000.


  58. Cf. Tertullianus, Adversus Marcionem, IV, 9: PL 2, 376A;
    Origenes, Disputatio cum Heracleida, n. 4, 24: SC 67, p. 62;
    Statuta Concilii Hipponensis Breviata, 21: CCSL 149, p. 39.


  59. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 33.


  60. Cf. ibidem, n. 7.


  61. Cf. ibidem, n. 51.


  62. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus, diei 4
    decembris 1988, n. 13: A.A.S. 81 (1989) p. 910.


  63. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 52; cf. Codex Iuris canonici, can. 767 § 1.


  64. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris
    1964, n. 54: A.A.S. 56 (1964) p. 890.


  65. Cf. Codex Iuris canonici, can 767 § 1; Pont. Comm. Codicis Iuris
    Canonici authentice interpretando, respons. ad dubium circa can. 767 § 1:
    A.A.S. 79 (1987), p. 1249; Instructio interdicasterialis de quibusdam
    quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium
    spectantem, Ecclesiae de mysterio, diei 15 augustii 1997, art. 3:
    A.A.S. 89 (1997), p. 864.


  66. Cf. ibidem, n. 53: A.A.S. 56 (1964) p. 890.


  67. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 53.


  68. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris
    1964, n. 56: A.A.S. 56 (1964) p. 890.


  69. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium, n. 47; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium,
    diei 25 maii 1967, nn. 3 a, b: A.A.S. 59 (1967) pp. 540-541.


  70. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris
    1964, n. 91: A.A.S. 56 (1964) p. 898; Instr. Musicam sacram, diei 5
    martii 1967, n. 24: A.A.S. 59 (1967) p. 554.


  71. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 48; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum
    mysterium
    , diei 25 maii 1967, n. 12: A.A.S. 59 (1967) pp.
    548-549.


  72. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 48; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, n. 5; cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum
    mysterium
    , diei 25 maii 1967, n. 12: A.A.S. 59 (1967) pp.
    548-549.


  73. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, nn. 31, 32: A.A.S. 59 (1967) pp. 558-559; S. Congr. de Disciplina
    Sacramentorum, Instr. Immensae caritatis, diei 29 ianuarii 1973, n.
    2: A.A.S. 65 (1973) pp. 267-268.


  74. Cf. S. Congr. pro Sacramentis et Cultu Divino, Instr. Inaestimabile
    donum
    , diei 3 aprilis 1980, n. 17: A.A.S. 72 (1980) p. 338.


  75. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 26.


  76. Cf. ibidem, n. 14.


  77. Cf. ibidem, n. 28.


  78. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
    gentium
    , nn. 26, 28; Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 42.


  79. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 26.


  80. Cf. Caeremoniale Episcoporum, nn. 175-186.


  81. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decretum de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, n. 2; Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
    gentium
    , n. 28.


  82. Cf. Paulus VI, Litt. Ap. Sacrum diaconatus Ordinem, diei 18 iunii
    1967: A.A.S. 59 (1967) 697-704; Pontificale Romanum, De Ordinatione
    Episcopi, presbyterorum et diaconarum
    , editio typica altera, 1989, n.
    173.


  83. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 48; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum
    mysterium
    , diei 25 maii 1967, n. 12: A.A.S. 59 (1967) pp.
    548-549.


  84. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 910 § 2; Instructio
    interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum
    cooperationem sacerdotum ministerium spectantem, Ecclesiae de
    mysterio
    , diei 15 augustii 1997, art. 8: A.A.S. 89 (1997), p.
    871.


  85. Cf. S. Congr. de Disciplina Sacramentorum, Instr. Immensae
    caritatis
    , diei 29 ianuarii 1973, n. 1: A.A.S. 65 (1973) pp.
    265-266.


  86. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 24.


  87. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967,
    n. 19: A.A.S. 59 (1967) p. 306.


  88. Cf. ibidem, n. 21: A.A.S. 59 (1967) pp. 306-307.


  89. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 22.


  90. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 41.


  91. Cf. Caeremoniale Episcoporum, nn. 119-186.


  92. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 42; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum
    mysterium
    , diei 25 maii 1967, n. 26: A.A.S. 59 (1967) p. 555; Conc.
    Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28; Decr.
    de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n.
    5.


  93. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 47: A.A.S. 59 (1967) p. 565.


  94. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 26: A.A.S. 59 (1967) p. 555; Instr. Musicam sacram,
    diei 5 martii 1967, nn. 16, 27: A.A.S. 59 (1967) pp. 305, 308.


  95. Cf. Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa
    fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem,
    Ecclesiae de mysterio, diei 15 augustii 1997, art. 6: A.A.S. 89
    (1997), p. 869.


  96. Cf. S. Congr. pro Sacramentis et Cultu Divino, Instr. Inaestimabile
    donum
    , diei 3 aprilis 1980, n. 10: A.A.S. 72 (1980) p. 336; Instructio
    interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum
    cooperationem sacerdotum ministerium spectantem, Ecclesiae de
    mysterio
    , diei 15 augustii 1997, art. 8: A.A.S. 89 (1997), p.
    871.


  97. Cf. infra, Appendix, Ritus ad deputandum ministrum sacrae
    Communionis ad actum distribuendae.


  98. Cf. Pauli VI, Litt. Apost. Ministeria quaedam, diei 15 aug. 1972:
    A.A.S. 64 (1972) p. 532.


  99. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 57; Codex Iuris Canonici, can. 902.


  100. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 47: A.A.S. 59 (1967) p. 566.


  101. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 47: A.A.S. 59 (1967) p. 565.


  102. Cf. Benedictus XV, Const. Ap. Incruentum altaris sacrificium,
    diei 10 augusti 1915: A.A.S. 7 (1915) pp. 401-404.


  103. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 32: A.A.S. 59 (1967) p. 558.


  104. Cf. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXI, 16 iulii 1562, Decr. de Communione
    eucharistica, capp. 1-3: Denz-Schönm. 1725-1729.


  105. Cf. ibidem, cap. 2: Denz-Schönm. 1728.


  106. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , nn. 122-124; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita,
    Presbyterorum ordinis, n. 5; S. Congr. Rituum, Instr. Inter
    Oecumenici
    , diei 26 septembris 1964, n. 90: A.A.S. 56 (1964) p. 897;
    Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 24: A.A S. 59
    (1967) p. 554; Codex Iuris Canonici, can. 932 § 1.


  107. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 123.


  108. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 24: A.A S. 59 (1967) p. 554.


  109. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , nn. 123, 129; S. Congr. Rituum, Instr. Inter
    Oecumenici
    , diei 26 septembris 1964, n. 13 c: A.A.S. 56 (1964) p.
    880.


  110. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 123.


  111. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 126; S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici,
    diei 26 septembris 1964, n. 91: A.A.S. 56 (1964) p. 898.


  112. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris
    1964, nn. 97-98: A.A.S. 56 (1964) p. 899.


  113. Cf. ibidem, n. 91: A.A.S. 56 (1964) p. 898.


  114. Cf. ibidem.


  115. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris
    1964, n. 92: A.A.S. 56 (1964) p. 899.


  116. Cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis
    occasione data auspicandi novum ambonem, nn. 900-918.


  117. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris
    1964, n. 92: A.A.S. 56 (1964) p. 898.


  118. Cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis
    occasione data auspicandi novam cathedram seu sedem praesidentiae, nn.
    880-899.


  119. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris
    1964, n. 92: A.A.S. 56 (1964) p. 898.


  120. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 32.


  121. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967,
    n. 23: A.A.S. 59 (1967) p. 307.


  122. Cf. Rituale Romanum, De benedictionibus, nn. 1052-1054.


  123. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 54: A.A S. 59 (1967) p. 568; Instr. Inter Oecumenici,
    diei 26 septembris 1964, n. 95: A.A.S. 56 (1964) p. 898.


  124. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 52: A.A.S. 59 (1967) p. 568; Instr. Inter Oecumenici,
    diei 26 septembris 1964, n. 95: A.A.S. 56 (1964) p. 898; S. Congr. de
    Sacramentis, Instr. Nullo umquam tempore, diei 28 maii 1938, n. 4:
    A.A.S. 30 (1938) pp. 199-200; Rituale Romanum, De sacra Communione et de
    cultu mysterii eucharistici extra Missam
    , editio typica 1973, nn.
    10-11.


  125. Cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis
    occasione data auspicandi novum tabernaculum eucharisticum, nn.
    919-929.


  126. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25
    maii 1967, n. 55: A.A.S. 59 (1967) p. 569.


  127. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii
    1967, n. 53: A.A.S. 59 (1967) p. 568; Rituale Romanum, De sacra
    Communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam
    , editio
    typica, n. 9; Codex Iuris Canonici, can. 938 § 2; Ioannes Paulus II,
    Epist. Dominicae Cenae, n. 3: A.A.S. 72 (1980) pp. 117-119.


  128. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 940; S. Congr. Rituum, Instr.
    Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 57: A.A.S. 59 (1967)
    p. 569; cf. Rituale Romanum, De sacra Communione et de cultu mysterii
    eucharistici extra Missam
    , editio typica, n. 11.


  129. Cf. praesertim S. Congr. de Sacramentis, Instr. Nullo umquam
    tempore
    , diei 28 maii 1938: A.A.S. 30 (1938) pp. 198-207; Codex Iuris
    Canonici
    , can. 934-944.


  130. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 8.


  131. Cf. Pontificale Romanum, Ordo Dedicationis ecclesiae et altaris,
    cap. IV, n. 10; Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo ad
    benedicendas imagines quae fidelium venerationi publicae exhibentur.



  132. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Lturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 125.


  133. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 128.


  134. Cf. Pontificale Romanum, Ordo Dedicationis ecclesiae et altaris,
    cap. VII, Ordo benedictionis calicis et patenae; Rituale Romanum, De
    Benedictionibus
    , Ordo benedictionis rerum quae in liturgicis
    celebrationibus usurpantur.


  135. Cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis rerum
    quae in liturgicis celebrationibus usurpantur, n. 1070.


  136. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 128.


  137. Cf. ibidem.


  138. Quoad benedictionem rerum quae in domibus ecclesiae ad usum liturgicum
    destinantur, cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, pars
    III.


  139. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 51.


  140. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 61.


  141. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
    gentium
    , n. 54; Paulus VI, Adhort. Ap., Marialis cultus, diei 2
    februarii 1974, n. 9: A.A.S. 66 (1974) 122-123.


  142. Cf. praesertim Codex Iuris Canonici, can. 1176-1185; et Rituale
    Romanum, Ordo Exsequiarum, editio typica.


  143. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 14.


  144. Cf. Ibidem, n. 41.


  145. Cf. ibidem, n. 24.


  146. Cf. ibidem, n. 36 § 3.


  147. Cf. ibidem, n. 112.


  148. Normae Universales de Anno liturgico et de Calendario, nn. 48-51,
    supra pp. 000-000; cf. S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. Calendaria
    particularia
    , diei 24 iunii 1970, nn. 4, 8: A.A.S. 62 (1970), pp.
    652-653.


  149. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 106.


  150. Cf. Normae Universales de Anno liturgico et de Calendario, n. 46,
    supra pp. 000-000; cf. S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. Calendaria
    particularia
    , diei 24 iunii 1970, n. 38: A.A.S. 62 (1970), p.
    660.


  151. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , nn. 37-40.


  152. Congr. de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates
    legitimae
    , diei 25 ianuarii 1994, nn. 54, 62-69: A.A.S. 87 (1995) pp.
    308-309, 311-313.


  153. Ibidem, nn. 66-68: A.A.S. 87 (1995) 313.


  154. Ibidem, nn. 26-27: A.A.S. 87 (1995) pp. 298-299.


  155. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus, diei 4
    decembris 1989, n. 16: A.A.S. 82 (1990) p. 912; cf. Congr. de Cultu Divino
    et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates legitimae, diei 25
    ianuarii 1994, nn. 2, 36: A.A.S. 82 (1990) pp. 288, 302.


  156. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 23.


  157. Congr. de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates
    legitimae
    , diei 25 ianuarii 1994, n. 46: A.A.S. 87 (1995) p.
    306.


  158. Cf. ibidem, n. 36: A.A.S. 87 (1995) p. 302.


  159. Cf. ibidem, n. 54: A.A.S. 87 (1995) pp. 308-309.


  160. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
    Concilium
    , n. 38; Pauli VI, Const. Ap. Missale Romanum: supra, p.
    000.



Druckversion dieser Seite
© 2004-16 by Deutsches Liturgisches Institut


[Home] [Das Institut] [Die Bibliothek] [Informationen]
[Projekte] [Publikationen] [Kontakte][Suchen & Finden] [Impressum]